[18] ‘Cujus in diebus sanctus quoque Furseus in Gallias venit, et eodem concedente rege, monasterium quod Latiniacum dicitur edificavit. Hic autem beatus Furseus ex Hibernia veniens, prius a rege Saxonum Sigiberto honorifice susceptus, cenobium in eadem construxerat provincia Saxonie’
1 : Vita sancti Fursei abbatis latiniacensis, c.6, 9 : , Historia ecclesiastica gentis Anglorum, III, 19. De hoc rege, Sigiberto scilicet, nil aliud in antiquis repperire potuimus hystoriis quam quod in vita sancti legitur Fursei, excepisse hospitio eundem virum Dei. ‘Verum in chronica que dicitur Gre[f16] (16a) gorii et putatur esse Turonensis episcopi, refertur quod quidam rex Sigibertus filium suum Chlodericum ad Chlodoveum principem direxerit Francorum solatium contra Gothos laturum’
2 : , Historiae, II, 37. ‘Rememoratur etiam isdem chronicus eosdem, patrem videlicet cum filio, fraude Francorum esse interemptos, regnumque eorum ac thesauros a Francis occupatos’
3 : , Historiae, II, 40 : , Chronicae, III, 25. Sed quia codex in quo hec digesta invenimus vitio scriptorum erat depravatus, ad liquidum investigare nequivimus cujus gentis rex fuerit vel que justa necis ejus causa extiterit, tantummodo narrat regnum ejus opesque a Chlodoveo pervasas.