École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [29]

[29] His diebus, Chilpericus Pictavensem pervasit urbem, fidelesque nepotis sui, videlicet Childeberti regis cum Ennodio duce, ab ejus sunt hominibus pulsi. Ennodius itaque exilio trusus, facultatibus fisco subactis, post annum patrie et suis redditus est rebus’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 24, p. 230. ‘Daccho autem Gadarici filius, relicto Chilperico dum ubique vagaretur, a Dracoleno duce, qui dicebatur Industrius, fraude captus est, jurante sibi quia non interficeretur. Cum vero eum ad regem perduxisset, egit ut interimeretur. Quod ubi Doccho in custodia positus agnovit, confessus cuidam presbitero peccata sua, penitentiam nesciente rege petiit. Qua accepta, interfectus est. Porro Dracolenus a Guntranno duce eo quo diximus interfectus est modo’2 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 25, p. 231.

Britanni eo tempore graviter regionem vastando Redonicam, ad vicum qui dicitur Cornutus advenerunt. Contra quos Bibolenus dux missus, recedentes insecutus est ; Britanniamque ferro et ignem depopulatur. Hoc adeo Britannos in majorem commovit iracundiam, ut sequenti anno non solum Redonicam, verum etiam Nammeticam infestarent pro (45b) vintiam. Qui tamen legatis Felicis Nammetici episcopi emendationem polliciti, mendaces fuerunt’3 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 29 et 31, p. 234-236.


1  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 24, p. 230
2  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 25, p. 231
3  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 29 et 31, p. 234-236