École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [12] . . . Nec Chilpericus quievit, qui fratri Sigeberto suos fuisse exercitus indignabatur. Non contentus enim filii triumpho, cum magna et ipse veniens manu Campaniam, depopulatus est Remensem. Sigebertus tamen non usquequaque otiosus fuit nec multa diu regni sui passus dispendia est. Nam, insidiis oportune locatis, omnem exercitum Theodeberti cum ipsoattrivit. Qui, dum evadere nititur, a choorte regia oppressus, occiditur. Corpus ejus, ab Arnulfo duce collectum et Engolismam delatum, ibidem est humatum. Deinde, congregatis superioribus Francis Austrasiis, collecto etiam suorum adjumento, contra fratrem aciem dirigit. Sed, intercurrentibus legatis, pax convenit. Inde, communi consensu, expeditionem in Guntrannum, suum fratrem, Burgundie regem, agunt. . Cumque castra in loco qui Viriacus dicitur fixisset, residente Sigeberto apud Archiacum, Chilperico identidem eo loci quo duodecim pontes Sequane superimpositi fuisse referuntur, mediatoribus optimis quibusque prudentia viris quibus moris est semper regibus prebere consilia, hii tres fratres in unum coeunt fedus. Trecas deinde in oratorio Sancti Lupi dextras jungentes, Sigebertus cum Chilperico jusjurandum Guntranno prebuerunt nil se ulterius adversus eum hostiliter acturos. Eadem eis etiam Guntrannus visus est sacramenta dedisse. Inde cum gratia discessum est, et se invicem salutantes, Guntrannus ad propria, Sigebertus atque Chilpericus ad castra redeunt. Tunc Austrasii jurgari contra Sigebertum cepere, promissa sibi flagitantes solvi, qui se meminissent spe hostilis prede ad belli societatem sollicitatos : oportere eum aut exproprio stipendia illislargiri aut publicum demonstrare cujus rebus ditentur adversarium. Se interim, dum rege[s] inter se pacem venditant aut inimicitias, quasi mercennarios haberi queruntur, ad pericula primos, ad honorem vel premia ultimos. Nec contra Guntrannum se querelam cujuslibet offensionis pretendere velle fatentur, cum quo Sigebertus juste firmarit federa pactionis, sed in Chilpericum veteris inimicitie recordatione cunctorum odia exardescere. Illum esse ex multis unum cujus vita ingrata, mors foret omnibus grata. His igitur suorum persuasionibus coactus, Sigebertus fratrem persequi statuit qui, nil tale metuens, majorem exercitus partemad hiberna dimiserat. Ipse, accepto fraterne insectationis nuntio, cum paucis equitibusTornacum urbem confugit. Quem subsequens, Sigebertus Parisiorum ingressus est urbem. Cui occurens, sanctus Germanus pontifex :. Hec ille quasi ab episcopo partibus fratris favente dicta aspernatus, cogitabat cepta perficere. Et veniens in villa cui vocabulum est Victoriacus, offendit ibi validam de regno Chilperici manum Neustrasiorum, specie se ei tradere volentium. Qui, viso rege, certatim ad eum venientes, ditioni se ejus subdunt. Nec quilibet ducum aut procerum regni Francorum cum Chilperico relictus est, excepto Ansoaldo, qui fortunam regis etiam in adversis maluit non deserere quam promissam violando fidem proditor esse vel dici. Tantis igitur Sigebertus vallatus militum catervis, cunctas urbes regni Chilperici imperio suo adjunxit. Inde, progressus in urbe cui Tornacum nomen est, fratrem obsidione cinxit. Qui se urgeri conspiciens, herebat consilii incertus qua via conjugem ac filios, quos secum ibidem adveniens deduxerat, periculo eximeret. Sed mulier, artibus viri longe callidior, duos subornat viros quibus audacia contemptum mortis invexerat. Hos hortatur monetque Sigebertum adeant eumque se ut dominum[adorare] simulantes interimant. Quod si efficiant, evadentibus premia, interemptis vero condignam sepulturam elemosinasque ad loca sanctorum pro abolitione tanti facinoris se prebituram spondet. Illi, nil morati, precepto satisfaciunt ac, urbe egressi, ad castra progrediuntur hostium. Nil viris his audacius, nil terribilius eo bello in hostem ex urbe processit. In medium namque adversariorum proruentes, non trepidaverunt, non retractarunt, sed tanquam familiariorum suorum consortiis immorarentur, non ante remeandum putarunt quam circumventum a lateribus regem, cultellis latera fodientes, nefandissime neci traderent. Clamor ilico universorum, luctusque totis oritur castris ut palam daretur intelligi regem oppetiisse Sigebertum. Impetu itaque facto in homicidas irruunt levique negotio membratim sectos, duos delent viros. Chilpericus, dum egredi formidaret et quid accidisset ignoraret, accedente ad se conjuge Fredegunde, interisse fratrem ut comperit, ad spem vite et salutis animum quasi ab inferis reduxit. In crastinum egressus urbem, redeuntibus in gratiam Neustrasiis qui ad Sigebertum ab eo desciverant, .
[f38]

[12] Eo tempore, Chlodoveus, Chiperici filius, Burdegalensem, que ad regnum Sigeberti pertinebat, urbem invasit. Super quem Sigulfus, dux partium Sigeberti, irruens, eum exinde expulit et, velut cervum pre se agereta agens Aimoin , ad propria festine regredientem, bucinis insonando, usque ad refugia Parisiace urbis insectatus est. Quo comperto, Chilpericus Theodebertum, alterum ex filiis, qui Sigeberto pridem juraverat [f38v] (38va) nullatenus se ei nociturum, in Neustriam ad occupandas urbes que fratri subjecte erant mittit. Theodebertus, nonnullis urbibus subactis, tributa Turonensibus, Pictavis, Caturcensibus, Lemovicinis jure victorie adscribit ; pervagatusque Aquitanicam provinciam, monasteria servorum seu ancillarum Dei direptionibus vastans, monachos sive clericos tormentis, sanctimoniales vero turpibus dehonestamentis affecit’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, IV, 47, p. 184 : Liber Historiae Francorum, 32, p. 294. ‘Denique, ad monasterium Sancti Martini quod Lata dicitur, dum quidam hostilis agminis tenderent vellentque fluvium qui interfluebat transire, clamaverunt monachi dicentes : « Nolite, o barbari, nolite huic cenobio Sancti Martini injurias inferre ! » Hoc audito, quidam redierunt compuncti corde retrorsum. Viginti tamen ex ipsis ascensa navi flumen transeuntes, cesis monachis, monasterium infringunt resque diripiunt ; factisque sarcinis, navim repetunt. Sed non defuit beati confessoris virtus. Nam ingressi alveum, amissis remis, dum hastibus navim impellunt, illa sub pedibus mersa est. Ipsi vero, lanceis confixi suis, in profundum dilabuntur, uno tum superstite, qui hec eos deserere hortabatur. Monachi vero eos resque suas aquis eripiunt, ipsos sepulture, res autem monasterio inferentes’2 : Gregorius Turonensis, Historiae, IV, 48, p. 184-185. ‘Talisque tunc Theodebertus Aquitanicis visus est christianis, qualis quondam Deocletianus catholicis in toto orbe constitutis. Congressu Pictavis adversus Gundoaldum ducem habito, universas pene ejus de (38vb) levit copias’3 : Gregorius Turonensis, Historiae, IV, 47, p. 184. Nec Chilpericus quievit, qui fratri Sigeberto suos fuisse exercitus indignabatur. Non contentus enim filii triumpho, cum magna et ipse veniens manu Campaniam, depopulatus est Remensem. Sigebertus tamen non usquequaque otiosus fuit nec multa diu regni sui passus dispendia est. Nam, insidiis oportune locatis, omnem exercitum Theodeberti cum ipso attrivitb attribuit R av. corr ; attribuit corr. marg. vit P . Qui, dum evadere nititur, a choorte regia oppressus, occiditur. Corpus ejus, ab Arnulfo duce collectum et Engolismam delatum, ibidem est humatum. Deinde, congregatis superioribus Francis Austrasiis, collecto etiam suorum adjumento, contra fratrem aciem dirigit. Sed, intercurrentibus legatis, pax convenit. Inde, communi consensu, expeditionem in Guntrannum, suum fratrem, Burgundie regem, agunt. ‘Sigebertus Arvernis civibus mandat Arelas ex insperato invadant. Quo precognito, Guntrannus per internuntios Arelatenses de adventu hostium cautos facit. Illi, preoccupatis insidiarum locis duce Celso, eos qui se interfectum venerant interficiunt. Guntrannus quoque, contractis undecumque viribus, obviam parat ire fratribus’4 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 30, p. 162 : Fredegarius, Chronicae, III, 70-71, p. 111-112 pour tout [12]. Cumque castra in loco qui Viriacus dicitur fixisset, residente Sigeberto apud Archiacum, Chilperico identidem eo loci quo duodecim pontes Sequane superimpositi fuisse referuntur, mediatoribus optimis quibusque prudentia viris quibus moris est semper regibus prebere consilia, hii tres fratres in unum [f39] (39a) coeunt fedus. Trecas deinde in oratorio Sancti Lupi dextras jungentes, Sigebertus cum Chilperico jusjurandum Guntranno prebuerunt nil se ulterius adversus eum hostiliter acturos. Eadem eis etiam Guntrannus visus est sacramenta dedisse. Inde cum gratia discessum est, et se invicem salutantes, Guntrannus ad propria, Sigebertus atque Chilpericus ad castra redeunt. Tunc Austrasii jurgari contra Sigebertum cepere, promissa sibi flagitantes solvi, qui se meminissent spe hostilis prede ad belli societatem sollicitatos : oportere eum aut ex proprioc propria R, P stipendia illis largirid largiris P aut publicum demonstrare cujus rebus ditentur adversarium. Se interim, dum rege[s] inter se pacem venditant aut inimicitias, quasi mercennarios haberi queruntur, ad pericula primos, ad honorem vel premia ultimos. Nec contra Guntrannum se querelam cujuslibet offensionis pretendere velle fatentur, cum quo Sigebertus juste firmarit federa pactionis, sed in Chilpericum veteris inimicitie recordatione cunctorum odia exardescere. Illum esse ex multis unum cujus vita ingrata, mors foret omnibus grata. His igitur suorum persuasionibus coactus, Sigebertus fratrem persequi statuit qui, nil tale metuens, majorem exercitus partem ade ad P répété hiberna dimiserat. Ipse, accepto fraterne insectationis nuntio, cum paucis equitibus Tornacumf Torcanum P av. corr. urbem confugit. Quem subsequens, Sigebertus Parisiorum ingressus est urbem. Cui occurens, sanctus Germanus pontifex :«  Si, inquit, fraternum cruentus cupis effundere sanguinem, juxta Psalmiste vocem, eam quam fratri pa (39b) ras foveam experieris paratam, fratricideque non privaberis vocabulo, cum voluntas ipsa non careat supplicio ». Hec ille quasi ab episcopo partibus fratris favente dicta aspernatus, cogitabat cepta perficere. Et veniens in villa cui vocabulum est Victoriacus, offendit ibi validam de regno Chilperici manum Neustrasiorum, specie se ei tradere volentium. Qui, viso rege, certatim ad eum venientes, ditioni se ejus subdunt. Nec quilibet ducum aut procerum regni Francorum cum Chilperico relictus est, excepto Ansoaldo, qui fortunam regis etiam in adversis maluit non deserere quam promissam violando fidem proditor esse vel dici. Tantis igitur Sigebertus vallatus militum catervis, cunctas urbes regni Chilperici imperio suo adjunxit. Inde, progressus in urbe cui Tornacum nomen est, fratrem obsidione cinxit. Qui se urgeri conspiciens, herebat consilii incertus qua via conjugem ac filios, quos secum ibidem adveniens deduxerat, periculo eximeret. Sed mulier, artibus viri longe callidior, duos subornat viros quibus audacia contemptum mortis invexerat. Hos hortatur monetque Sigebertum adeant eumque se ut dominum [adorare]g R, P Omis simulantes interimant. Quod si efficiant, evadentibus premia, interemptis vero condignam sepulturam elemosinasque ad loca sanctorum pro abolitione tanti facinoris se prebituram spondet. Illi, nil morati, precepto satisfaciunt ac, urbe egressi, ad castra progrediuntur hostium. Nil viris his audacius, nil terribilius eo bello in hostem ex urbe processit. In medium namque adversariorum proruentes, non trepidaverunt, [f39v] (39va) non retractarunt, sed tanquam familiariorum suorum consortiis immorarentur, non ante remeandum putarunt quam circumventum a lateribus regem, cultellis latera fodientes, nefandissime neci traderenth Hic occiditur Sigebertus rex qui regnavit XIII annis P en manchette . Clamor ilico universorum, luctusque totis oritur castris ut palam daretur intelligi regem oppetiisse Sigebertum. Impetu itaque facto in homicidas irruunt levique negotio membratim sectos, duos delent viros. Chilpericus, dum egredi formidaret et quid accidisset ignoraret, accedente ad se conjuge Fredegunde, interisse fratrem ut comperit, ad spem vite et salutis animum quasi ab inferis reduxit. In crastinum egressus urbem, redeuntibus in gratiam Neustrasiis qui ad Sigebertum ab eo desciverant, ‘corpus fratris in villa cui Lambrus nomen est sepeliri mandavit. Quod postmodum a fidelibus ablatum et in ecclesia Sancti Medardi Suessionis, juxta patrem Clotharium, est humatum. Regnavit autem annis tredecim’7 : Gregorius Turonensis, Historiae, IV, 51, p. 189, l. 9-13 : Fredegarius, Chronicae, III, 72, p. 112, l. 30-31: il ne mentionne que l'ensevelissement à Soissons : Liber Historiae Francorum, 32, p. 296.


a agens Aimoin. b attribuit R av. corr ; attribuit corr. marg. vit P. c propria R, P. d largiris P. e ad P répété. f Torcanum P av. corr. g  R, P Omis. h Hic occiditur Sigebertus rex qui regnavit XIII annis P en manchette.

1  : Gregorius Turonensis, Historiae, IV, 47, p. 184 : Liber Historiae Francorum, 32, p. 294
2  : Gregorius Turonensis, Historiae, IV, 48, p. 184-185
3  : Gregorius Turonensis, Historiae, IV, 47, p. 184
4  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 30, p. 162 : Fredegarius, Chronicae, III, 70-71, p. 111-112 pour tout [12]
7  : Gregorius Turonensis, Historiae, IV, 51, p. 189, l. 9-13 : Fredegarius, Chronicae, III, 72, p. 112, l. 30-31: il ne mentionne que l'ensevelissement à Soissons : Liber Historiae Francorum, 32, p. 296