École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [41] .
[f48]

[41] Pera heresis sabelliana P en marge, XVe s. idem tempus Chilpericus rex sabellianam volens promulgare heresemb heresim Aimoin , scripsit Galliarum episcopis ut Trinitate abjecta unum tantum dicerent Deum, asserens eundem esse Patrem qui Filius vel Spiritus sanctus est, et eundem Filium ac Spiritum sanctum qui Pater est, nec divisionem personarum in Deum ullomodo cadere. Quod cum Gregorio Turonensi, qui tunc ceteros episcopos in sanctitate preibat, suadere conaretur et tamen in hac ratione Hilarium atque [f48v] (48va) Augustinum sibi contrarios fatereturc R tilde décalé ; fatentur P , ait ad eum beatus antistes : « Cavendum est, domine mi rex, ne et ille irascatur tibi cujus illi fuerunt famuli, qui ut tu ipse fateris in ista credulitate sunt contrarii. » Porro rege cum fastu respondente quod sapientiores eo ex hoc forent interrogandi, sacerdos dixit non esse sapientem, quicumque aliter ex fide ac ipse sentiret. Salvio autem Albigensi episcopo ad palatium venienti, suadebat ut sibid ut sibi suadebat R, P consentaneus existeret, lecta in auribus ejus cartula in qua memoratam heresim conscripserat. Quam ille beatus in tantum abhorruit ut, si in ejus forte manibus devenisset, in partes scissam minaretur igne cremare. Denique cernens rex omnes sibi contraria sentire, ab illa quidem quievit intentione. Addidit autem nostris litterise R P add. interliné. Grecam, et tres alias, quarum karacteres ab ipso inventos, cum propriis sonis hic subscribimus : q/ (ac), T (the), amuf quod , ac the, ph Aimoin . Directis[que] epistolis ad civitates sibi parentibus, precepit ut pueri his docerentur et libri pumice planati rescriberentur’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 44.


a heresis sabelliana P en marge, XVe s. b heresim Aimoin. c  R tilde décalé ; fatentur P. d ut sibi suadebat R, P. e R P add. interliné. f quod , ac the, ph Aimoin.

1  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 44