École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre II » [34] .
[f33v]

[34] Buccelleno etiam duci Narses bellum intulit, quem Theodebertus rex Francorum ut supra memoravimus cum Italiam introisset, reversus ad Gallias, cum Amingo alio duce ad eam subi (33vb) ciendam reliquerat. Qui Buccellenus, interempto Belisario, dum pene totam Italiam direptionibus vastaret et regibus Francorum de manubiis subjectorum hostium munera copiosa conferret, in Campania hiematurus, in loco cui Tannetum nomen est, dissinterie morbo laborans, bello gravi a Narsete superatus extinctus est. Amingus vero dum Vindin Gothorum comiti, contra Narsetem rebellare paranti, auxilio esse non dubitaret, utrique Narsetis virtute vincuntur. Vindin captus Constantinopolim exiliatur. Amingus qui ei auxilio esse voluerat, Narsetis gladio perimitur. Tertius quoque Francorum dux nomine Leutharius Buccelleni germanus, dum multa onustus preda repedare festinat ad propria, inter Veronam ac Tridentum juxta lacum Benacum propria morte defunctus est. Habuit nichilominus Narses certamen adversus Sisuvald Brentorum regem qui adhuc de Herulorum stirpe remanserat quos secum in Italiam veniens Odoacer adduxerat. Solus quippe Sisuvald de Herulorum gente restiterat. Huic Narses fideliter sibi primum adherenti multa beneficia contulit. Sed novissime superbe rebellem et regnum dilatare suum per Italiam cupientem, bello superior cepit celsaque de trabe suspendit. Hic Narses prius quidem cartularius fuit, deinde propter virtutum merita patriciatus honorem promeruit. Erat vero vir piissimus, religione catholicus, in pauperes munificus, in recuperandis sanctorum basilicis satis studiosus, vigiliis et [f34] (34a) orationibus adeo intentus ut magis precibus Deo profusis quam armis victor foret bellicis’1 : Liber Pontificalis, II, 2 et 3.


1  : Liber Pontificalis, II, 2 et 3