École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre II » [3] Theoderico itaque rege hostilem in cursum propulsante, .

[3] Theoderico itaque rege hostilem in cursum propulsante, ‘Chrotildis regina reliquos filios Chlodomirum atque Childebertum necnon Chlotharium advocans, hac eos oratione alloquitur : « Omnipotens, inquit, totius conditor ac rector orbis Deus paterni vos ideo heredes voluit esse regni ut materne vos constitueret vindices injurie. Quapropter, dulcissimi filii, feliciter nati, felicius educati, si bene quid de vobis promerui, ulciscimini, queso, injustam patris matrisque mee infandissimam necem. Gaudeam, inquam, hos me enutrisse materni exequutores doloris, quorum ingemisco perisse avos, magni si adviverent auctores honoris. Neque etenim parvipendenda est vobis causa mearum querelarum, quibus contigit tantorum carere patrociniis propinquorum, quos vobis abstulit inimici atrox invidia, priusquam hujus vite perciperetis oblectamina. Quid vero spei vobis sit ina Aimoin Omis reliquum animadvertite : num parcituros putatis nepotibus, qui non pepercerunt fratribus ? Et certe illos parva pro parte regni e medio sustulerunt hominum, vobis autem mitiores fore censetis, (20b) quibus ablatis, magnorum inerit spes regnorum ? Namque si vos justam non exigeritis ultionem, ipsi vobis infaustam inferent necem. Quod si minime ratione moveminib minime ratione movemini P ; miseratione non movemini Aimoin mortuorum, anxios saltem contemplamini meorum affectus viscerum qui fuerint, dum patrem gladio, matrem fluminis submersione, sororem exilii relegatione dampnari conspexi. » His filii piis materne querele commoti affectibus, exercitum Francorum pervalidum congregantes, Burgundiam contra Sigismundum et Godmarum filios Gundebaldi regis pugnaturi ingrediuntur’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 6 : Fredegarius, Chronicae, III, 33 : Liber Historiae Francorum, 20.


a  Aimoin Omis. b minime ratione movemini P ; miseratione non movemini Aimoin.

1  : Gregorius Turonensis, Historiae, III, 6 : Fredegarius, Chronicae, III, 33 : Liber Historiae Francorum, 20