École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [16]
[f40]

[16] Eodem tempore, sanctissimus et vere Deo dignus Germanus, Parisiorum episcopus, migravit ad Dominum, fere octogenarius. Cujus corpus in oratorio Sancti Vincentii est sepultum’1 : Fredegarius, Chronicae, III, 75, p. 113: simple mention de la mort de saint Germain : Liber Historiae Francorum, 33, p. 299. Quid autem Fortunatus de hoc beatissimo viro scripserit non pretermittam : ‘Quadam, inquid, vice precellentissimus rex Childebertus senior, cum ei direxisset sex milia solidorum pauperibus eroganda, expendens tria milia, revertitur ad palatium. Interrogatusque a rege si adhuc resideret quod tribueret, respondit medietatem resedisse nec invenisse se inopes quibus totum expenderet. Cui rex : « Omne, inquid, dona quod restitit. Nam, Christo largiente, quod donetur non deficit. » Incidens itaque aurata missoria et argentea comminuens vasa, quicquid primum habebat, dat sacerdoti ne perderet. Erat ergo expectanda contentio inter sacerdotem et principem. Faciebant apud se de misericordia pugnam et de pietate certamen, thesauros ut spargerent ac de suis talentis egeni ditescerent’2 : Venantius Fortunatus, Vita Germani episcopi Parisiensis, XII, 43-45, ed. Krusch p. 14, l. 14-42.

Denique, alia vice, cum aptus ad sedendum sacerdoti requireretur equus rex ei suum tribuit, rogans ut sibi eum retineret. Interim, beatus vir postulanti captivo equum donat interdictum, quoniam apud ipsum plus fuit, quam illa regis, vox pauperis’3 : Venantius Fortunatus, Vita Germani episcopi Parisiensis, XXI, 65-66, ed. Krusch, p. 16, l. 13-16.

Ingrediente autem postmodum Chilperico rege in urbem Parisiacam, sequenti die postquam rex ingressus est civitatem, paraliticus, qui in porticu [fol. 40v] (40va) basilice Sancti Vincentii in qua beatus Germanus requiescit in corpore residebat, dirigitur. Mane autem facto, expectante populo, beato antistiti gratias referebat. Quod cum regi nuntiatum foret, magna cum devotione illuc adveniens tanto gavisus est miraculoa Nota de Sancto Germano in cronica sancti Germani P en marge m. XVe s. .

Tunc quoque Chilpericus legationem suscepit Childeberti junioris, nepotis sui, petentis matrem suam sibi reddi Brunechildem. Cujus ille non aspernatus preces, eam cum munere pacis poscenti remisit filio’4 : Liber Historiae Francorum, 33, p. 299.


a Nota de Sancto Germano in cronica sancti Germani P en marge m. XVe s.

1  : Fredegarius, Chronicae, III, 75, p. 113: simple mention de la mort de saint Germain : Liber Historiae Francorum, 33, p. 299
2  : Venantius Fortunatus, Vita Germani episcopi Parisiensis, XII, 43-45, ed. Krusch p. 14, l. 14-42
3  : Venantius Fortunatus, Vita Germani episcopi Parisiensis, XXI, 65-66, ed. Krusch, p. 16, l. 13-16
4  : Liber Historiae Francorum, 33, p. 299