École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [23]

[23] Tandem Meroveus, postpositis phytonisse responsis, per triduum vigilans, in divinis hoc responsum libris accepit. In Reguma Regum R ; regnum P quidem : Eo quod, inquid, reliquistis Dominum Deum vestrum, tradidit vos Deus in manu inimicorum vestrorum1Par., 28, 5-6. In Psalterio autem : Dejecisti eos, dum allevarentur2Ps., 72, 18. In Evangelio vero : Scitis quia post biduum pascha fiet ?3Mat., 26, 2 et cetera. His ille visis flens ad sancti Martini tumbam, cum sexcentis et eo amplius viris assumpto quoque Guntranno duce discessit’4 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 14, p. 212. ‘Et per Autissiodorensem urbem Divione castro veniens, exinde ad Remensem Campaniam transiit. Qui, a Tarvanensibus in quadam villa circumventus et se capiendum fore intelligens, veritus ne, si ad patrem duceretur, graves de se penas daret, Gailenum quendam sibi familiarem rogavit ut se gladio percuteret. A quo cultro per viscera trajectus, interiit. Gailenus, truncatis manibus ac pedibus, naribus simul et auribus, turpiter vitam finivit’5 : Fredegarius, Chronicae, III, 78.

Post hec Sanson Chilperici filius mortuus est ; cujus funus cum nimia lamentatione idem rex prosecutus est. Eo anno stella in medio lune fulgens visa est’6 : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 22-23 : Fredegarius, Chronicae, III, 80.


a Regum R ; regnum P.

1 Par., 28, 5-6
2 Ps., 72, 18
3 Mat., 26, 2
4  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 14, p. 212
5  : Fredegarius, Chronicae, III, 78
6  : Gregorius Turonensis, Historiae, V, 22-23 : Fredegarius, Chronicae, III, 80