École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [94] . .

[94] Tunc temporis Theodericus Aridium presulem, Rocconem et Eborinum prefectos equorum ad Bertricum regem Hyspanie direxit, qui filiam illius conjugio sibi sociandam poscerent, et, si pater vellet, jusjurandum preberent quod diebus vite sue eam regni non privaret honore. (67b) Quod Bertricus gaudens annuit puellamque legatis tradidit. Quam Theodericus letus accipiens, primum unice dilexit ; que tamen maleficiis Brunechildis virum non cognovit. Deinde, faciente eadem avia sua, Theodericus Hermenbergam (id quippe nomen virgini) thesauris expoliatam abire precepit ad Hispaniam’1 : Fredegarius, Chronicae, IV, 30. ‘Hac de re indignatus, Bertricus ad Clotharium regem, Theoderici ex patruo genitum, misit legatos qui eum ad belli societatem, expositis injurie sue causis, indicarent. Ubi ille votis eorum visus est satisfecisse, cum missis ipsius ad Theodebertum recta proficiscitur via ; hunc quoque auxilio sibi affuturum agnoscentes, ad Agonem, Longobardorum regem, cum supramemoratorum legatis regum iter dirigunt, ut hii quattuor reges super Theodericum irruentes, eum vita simul et regno privarent, in vindictam contumelie regi Hyspaniorum illate. Cumque Theoderico perlatum fuisset hujusmodi consilium, illos contra se struere velle, despectui habuit ut futile. Legatus vero Bertrici, cuncta pro quibus venerat se autumans inpetrasse, ad Hispaniam navali rediit evectione’2 : Fredegarius, Chronicae, IV, 31.


1  : Fredegarius, Chronicae, IV, 30
2  : Fredegarius, Chronicae, IV, 31