École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [65] . . .
[f56]

[65] Interea cum, morante rege apud urbem Parisiacam, adveniens quidam pauper suggessisset ei ut se a Faraulfo, Chilperici quondam cubiculario, observaret, dicens se consilium ejus quod de perimendo [fol. 56v] (56va) rege conceperat compertum habere, audito hoc, rex interrogatum quidem et negantem dimisit, se vero ita armis et custodibus munivit ut nusquam nec ad ecclesiam quidem sine armorum aut custodum munimento procederet’1 : Gregorius Turonensis, Historiae, VII, 18. Fredegundema Fredegundi R, P autem in Rotoialensem, Rotomagensis territorii vicum, ad peragendum quod superesse poterat vite direxit. Quam multi optimatum Chilperici prosecuti, eam inibi cum Melanio (qui, Pretextato depulso, ab ea subrogatus, ac post a Guntranno revocato rejectus erat) reliquerunt, promittentes se filio ejus Clothario fideliter parituros’2 : Gregorius Turonensis, Historiae, VII, 19. ‘At illa exortem se honoris et relictam indignata, et Brunechildem potenciorem, ut erat, estimans, Olericumb Olericum P ; clericum Aimoin, Gr. Tours quendam fallendi dolis instructum ad eam dirigit, quatinus simulando strenuum famulatum occultum mortis inferret ictum. Qui domine obtemperans, fingit se crudelitate Fredegundis offensum ad Brunechildis properasse conspectum, quod audierit ejus benignum circa omnes affectum. Tandem in partem susceptus amiciciarum, omnibus adulabatur, dominam etiam usque ad cubili deducens januam, coequalibus se prebens benivolum, majoribus subjectum. Sed non diu quis esset, suspicione imminente, valuit tegere. Nempe questioni subditus, prodidit omnia malignitatis archana, et, diris affectus suppliciis, ad priorem remissus est dominam. Cui que sibi accidissent enarrans, ut quasi suspicio auferri ab animo Brunechildis (56vb) posset, re autem vera ut penas pro non perpetrato lueretc luceret R c exponctué, P scelere, manuum ac pedum abscisione multatus ab ea est’3 : Gregorius Turonensis, Historiae, VII, 20.


a Fredegundi R, P. b Olericum P ; clericum Aimoin, Gr. Tours. c luceret R c exponctué, P.

1  : Gregorius Turonensis, Historiae, VII, 18
2  : Gregorius Turonensis, Historiae, VII, 19
3  : Gregorius Turonensis, Historiae, VII, 20