École des chartes » ELEC » Chroniques latines » Livre III » [3] Guntrannus autem quatuor filios ex diversis habuit concubinis, quarum recensere nomina supersedi, maxime cum nec ei legitimo fuerint copulate conjugio et, eo adhuc superstite cum suscepta prole, terminum sortite sint vite. Fuit sane idem rex summe bonus, pacis equique servantissimus, hoc solum tanti gloriam viri obnubilante facto, quod lenociniis deditus meretricum, licitum refutavit matrimonium. Hic quadam die venatum in silva profectus, sociis prout res exposcebat huc illuc dispersis, ipse cum uno suorum fidissimo fidelium sub arbore quieturus resedit. Positoque in familiaris amici gremio capite, oculos cupiensfurari labori obdormivit. Et ecce ex ore quiescentis regis in modum reptilis animal egressum, oras propter labentis rivuli percursare ac in ulteriorem ripam transire satagere cepit. Quod cernens ille super cujus genua rex cervicem inclinaverat suam, gladium vagina nudatum fluviolo superposuit, et sic animal illud ad alteram transmeavit partem, atque sub radice cujusdam montis ingressum, post aliquot rediit horarum spatium, et eodem ponte usum, in os Guntranni regis ingressum. Exsurrexit rex, et familiari narrans sompnium, mirabilem se dixit vidisse inquiens visum : . Refert alter quid de eo et ipse intuitus sit, consonaque sibi apparuerunt sompnii verba ac visio manifesta. Quid plura ? Effossus est locus, enormeque auri ac argenti inventum pondus. De quo Guntrannusciborium mire magnitudinis simul et puchritudinis compactum, Jherosolimam mittere destinavit ad Jhesu Christi domini nostri sepulchrum. Sed cum et itineris difficultas et Sarracenorum qui eadem infestabant loca timor ne vota perficeret obstitissent, in basilica que Cabilonensi adjacet civitati, cujus condende ipse auctor extiterat, super sepulchrum sancti Marcelli poni jussit. Quod quamdiu tumulum sancti martyris durando venustavit, nullum in tota Gallia opus quod ei equipararetur potuit inveniri.
[f35]

[3] Guntrannus autem quatuor filios ex diversis habuit concubinis, quarum recensere nomina supersedi, maxime cum nec ei legitimo fuerint copulate conjugio et, eo adhuc superstite cum suscepta prole, [f35v] (35va) terminum sortite sint vite. Fuit sane idem rex summe bonus, pacis equique servantissimus, hoc solum tanti gloriam viri obnubilante facto, quod lenociniis deditus meretricum, licitum refutavit matrimonium. Hic quadam die venatum in silva profectus, sociis prout res exposcebat huc illuc dispersis, ipse cum uno suorum fidissimo fidelium sub arbore quieturus resedit. Positoque in familiaris amici gremio capite, oculos cupiens furaria furare R, P labori obdormivit. Et ecce ex ore quiescentis regis in modum reptilis animal egressum, oras propter labentis rivuli percursare ac in ulteriorem ripam transire satagere cepit. Quod cernens ille super cujus genua rex cervicem inclinaverat suam, gladium vagina nudatum fluviolo superposuit, et sic animal illud ad alteram transmeavit partem, atque sub radice cujusdam montis ingressum, post aliquot rediit horarum spatium, et eodem ponte usum, in os Guntranni regis ingressum. Exsurrexit rex, et familiari narrans sompnium, mirabilem se dixit vidisse inquiens visum : « Conspexi fluvium permaximum, ponte ferreo constratum. Per quem transvectus, speluncam in cujusdam montis radice constitutam sum ingressus. Inibi inestimabiles thesauros absconditamque veterum reperi gazam patrum ». Refert alter quid de eo et ipse intuitus sit, consonaque sibi apparuerunt sompnii verba ac visio manifesta. Quid plura ? Effossus est locus, enormeque auri ac argenti inventum (35vb) pondus. De quo Guntrannus ciboriumb ciborum P mire magnitudinis simul et puchritudinis compactum, Jherosolimam mittere destinavit ad Jhesu Christi domini nostri sepulchrum. Sed cum et itineris difficultas et Sarracenorum qui eadem infestabant loca timor ne vota perficeret obstitissent, in basilica que Cabilonensi adjacet civitati, cujus condende ipse auctor extiterat, super sepulchrum sancti Marcelli poni jussit. Quod quamdiu tumulum sancti martyris durando venustavit, nullum in tota Gallia opus quod ei equipararetur potuit inveniri.


a furare R, P. b ciborum P.