Casus super novis dissaisinisa
Karolus etc.
,
baillivo tali
etc.
,
salutem.
Pro parte Talis
etc.
nobis fuit expositum graviter conquerendo, cum ipse conquerens justo titulo et ad bonam causam sit et fuerit in possessione et saisina pacificis et quietis habendi, levandi, percipiendi et exigendi annuatim quatuor libras turonensium monete regie a Tali
pro et superb domibus quibusdam juxta domos que fuerunt etc.
et juxta domos etc.
ex altera parte, videlicet XL solidos turonensium in quolibet festo Nativitatis Domini et alios XL solidos turonensium in quolibet festo beati etc.
, fueritque idem conquerens in possessione et saisina compellendi et compelli faciendi dictum Talem
ac suos predecessores a quibus causam habet ad sibi solvendum annuatim predictas soluciones et predictis terminis, et de hoc ipse conquerens sit et fuerit in possessione et saisina pacificis et quietis a XXX annis citra vel ultra ac per tot et tale tempus quod sufficit ad bonam possessionem et saisinam acquirendum et acquisitam retinendum, nova turba infrascripta excepta, nichilominus tamen, ipso predicto conquerente existente in suis possessione et saisina predictis, idem Talis
, possessor [fol. 96] et tenementariusc predictus earumdem domorum, ab anno et die citra dictas quatuor libras turonensium sibi solvere et satisfacere denegavit, impedivit et perturbavit diversimode conquerentem predictum in perceptione dictarum IIII or librarum turonensium, suis possessione et saisina predictis dessaisiendo, et eisdem privare et expoliare nititurd noviter et de facto ipsum conquerentem in sui maximum prejudicium atque dampnum jurisque et justicie lesionem, ut asserit, nostrum oportunum remedium et provisionem juxta formam statutie regii querele de novis dissaisinis super hoc implorando.
Quocirca vobis et vestrum cuilibet qui super hoc requiretur precipimus et mandamus ; et quia sedes vestras in villa Tali
, in qua partes ipse moram trahunt, prout fertur, habetis, committimus quatinus ad […]f.