Autre retenue de conseiller1
Karolus etc.
,
universis presentes litteras inspecturis,
salutem.
Inter cetera quibus regale fastigium sublimatur et principum solia decorantur, illud potissimum fore dinoscitur cum circumspectorum et litteratorum virorum consorcium in gubernacione gencium eis assistit, ut cuncta per ipsos principes peragenda equo libramine dirimantur et matura deliberacione disponantur.
Hac igitur consideracione suasi,
dilectum nostrum magistrum N.
, in sacra pagina magistrum,
concernentes eum, palpata experiencia, erga majestatem nostram devocione pollere ac laudabilis industriea circumspectum, in consiliarium nostrum et de nostro consilio, premissorum intuitu ceterisque aliis consideracionibus et motivis nos ad hoc inducentibus, de certa nostra sciencia tenore presencium
recepimus
ac aliorum consiliariorum nostrorum numero et cetui pariter agregamus, prestito in talibus juramento solito, volentes et intendentes expresse quod dictus magister N.
tamquam consiliarius noster illis decetero honoribus, favoribus, privilegiis, libertatibus, prerogativis et graciis ubilibet potiatur et gaudeat quibus alii consiliarii nostri et de nostro consilio potiuntur et gaudent, potiri et gaudere soliti sunt et debent.
In cujus rei testimonium etc.
Datum etc.