Respit a deux ans contre usuriers
Karolus etc.
,
baillivo etc.
ceterisque justiciariis nostris aut eorum locatenentibus,
salutem.
Cuma nos Tali
de debitis persolvendis, in quibus suis creditoribus quibuscumque usurariis seu de contractibus usurariisb publice diffamatis tenetur, dilacionem seu respectum usque ad biennium exnunc continue computandum de gracia speciali concessimus et concedimus per presentes, ita tamen quod in fine cujuslibet anni dicti biennii medietatem debitorum suorum suis creditoribus solvere teneatur, usuris tamen quibuscumque cessantibus, nisi alias a nobis obtinuerit graciam supradictam. Mandantes vobis et vestrum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, quatinus, recepta a dicto Tali
caucione quam super hoc dare poterit, de debitis hujumodi solvendis modo premisso suis creditoribus antedictis prenominatum Talem
seu ejus fidejussores et alios pro ipso quomodolibet obligatos ad hujusmodi solucionem debitorum contra nostram presentem graciam in personis sive bonis minime compellatis seu compelli faciatis ; sed quicquid per dictos creditores a dicto Tali
ultra puram sortem per usurariamc pravitatem aut per contractus usurariosd habuisse et recepisse noveritis, unacum litteris obligatoriis super hoc confectis et [fol. 17v] pignoribus, si que propter hoc detineantur, dicta pura sorte premisso modo soluta, eidem Tali
reddi et restitui vel in deducioneme debiti principalis converti faciatis, ipsos et eorum quemlibet omnibus viis et juris remediis ad hoc debite compellendo. Obligacionibus et renunciacionibus fide et juramento intervenientibus factis, dum tamen a prelato suo aut alio super hoc potestatem habente de hujusmodi fide et juramento dispensacionem obtinuerit, et privilegiis super hoc concessis ac litteris surrepticiis a nobis seu nostra curia in contrarium impetratis vel impetrandis, sub quacumque verborum forma confectis, de presenti gracia expressam minime facientibus mencionem, non obstantibus quibuscumque. Nolumus tamen quod hujusmodi gracia ad debita nostra nundinarumque Campanie et Brie aliqualiter se extendat.
Datum etc
.