Povoir sur aliances1
Karolus etc.
Qui conservaverunt amicicias obtinuerunt regna2 et in amicicie virtute potestates firmantur ; geminata siquidem virtus validius subsistit atque resistit potencius, amicorumque fides et in prosperis solacium est et presidium in adversis.
Ob eam causam reges et potentes seculi contemporaneorum federa principum solerter exquirunt fortunaque dampna amicorum utilitate compensat eta caritatisb serie memoriter tenemus sacrum imperium Francorumque regiam magestatem sui federis unitate fidem protexisse, ecclesiam sustentasse et vicisimc sibi prosperitatem et pacem servasse longevam, et predecessorum in hac parte vestigiis adheremus. Attendentes igitur serenissimi principis Sigismundi, Dei gracia Romanorum regis semper augusti etc.
, consanguinei nostri dilectissimi, gloriosam famam, virtutis dignitatemd et apud nos affectionem sinceram, domosque Francie et Boemie ab annis antiquis conjunctas recolentes, cum eodem consanguineo nostro sacro imperio et Boemie domo et antiquas observare amicicias et in novitatem reformare et roborare studemus.
Quapropter de carissimi et dilectissimi avunculi nostri Ludovici, ducis in Bavaria3, ac dilectorum et fidelium nostrorum, Artaudi, abbatis Sancti Anthonii Viennensis4, consiliarii, et magistri Odardi Morchesne, secretarii nostrorum, prudencia et fide confisi, eosdem ad presenciam ejusdem consanguinei nostri nostros destinavimus oratores atque nuncios speciales. Dantes eisdem potestatem ac mandatum speciale firmandi, roborandi, [fol. 152v] renovandi et de novo tractandi et paciscendi federa, ligas et amicicias inter sacrum imperium et christianissimam Francorum magestatem, reges et regna atque domos Francie et Boemie initas et inita, juxta antiquarum confederacionum seriem et tenorem ; ac in eisdem addendi, diminuendi et interpretandi quicquid ad utriusque partis utilitatem videbitur convenire. Promittentes bona fide et in verbo regio nos ratum et gratum habituros omnee et quicquid in predictis tractatum, pactum, concordatum, promissum et firmatum, confirmatum aut renovatum fuerit ; et super hiis mandare litteras in predictorum firmitatem, cum fuerimus requisiti, pares litteras ab eodem consanguineo nostro recipiendof. In quorum omnium testimonium etc.