Admortissement de cymetiere1
Karolus etc.
,
ad perpetuam rei memoriam.
Si, christianissimorum regum predecessorum nostrorum vestigiis inherentes, velud boni amatores ea que utilia et salutaria nobis et hominibus esse videntur agimus, regalem excercemus clemenciam, cumque parrochialis ecclesia sancti Johannis, gloriosissimi Precursoris et Baptiste Domini, sita Parisius in Gravia jampridem cimiterio careata nec habeat locum ad humacionem corporum in ipsa parrochia sepultorumb condecentem vel opportunum, sed, vigente necessitate, oportuit et oportet quotidie corpora mortuorumc extra dictam parrochiam quocienscumque ad hoc casus accidit tamquam si peregrini, extranei et advene existerent ubilibet transportare, quod cedit in ipsorum parrochianorum non modicum detrimentum, maxime cum dicta parrochia sit ampla et habitatorum multitudine copiose populata,
notum igitur facimus universis presentibus pariter et futuris quod
nos, ad requestam, ymo verius ad humilemd supplicacionem dilectorum nostrorum matriculariorum ac totius universitatis habitanciume et parrochianorum dicte parrochialis ecclesie, necnon ad gloriam, laudem et honorem Dei omnipotentis et Dei Precursoris et plus quam prophete, qui verum et immaculatum agnum redemptorem nostrum cum digito publice demonstravit, quamdamf plateam sive locum,g sicut se habet et continetur infra metas, superficie, longitudine, latitudine ac profunditateg, sitam sive situm prope locum qui dicitur Vetus cimiterium Beati Johannish et juxta vicum Burgi Tibourdi ex uno latere et ex alio eundoi ad vicum de Britonariah, quem locum unacum hospicio, manerio, domibus et adjacenciis eorumdem Petrus de Credonio miles nuper obtinere solebat et eciam possidere post defunctum Inguerrandum de Hedinoj 2 quondam militem et quodquidem hospicium et locumk unacum pertinenciis ejusdem nuper distrui et dissolvi jussimus ac fecimus funditus demoliril ob reatum et culpam dicti de Credonio3, qui in lesionem et scandalum nostre regie majestatis nisus fuit temere attemptare ac de facto magnificenciam inclite et famosissime domus Franciem de qua exorti sumus acriter, proditorie, more hostili ac ausu temerario violare presumpsit, que omnia et singula ad nos et ad manum nostram, dicti de Credonio demeritis exigentibus, tamquam confiscata deveneruntn et penitus applicatal
eisdem supplicantibusodedimus, concessimus damusque et concedimusex certo propositoo, de nostris certa sciencia auctoritateque [fol. 177v] regia et gracia speciali per presentes, ad hujusmodi plateam sive locum superius designatump tenendum, habendum et in perpetuum futuris temporibus possidendum per matricularios et parrochianosq dicte parrochialis ecclesie qui nunc sunt et per eorum successores et ab ipsis causam habentes et habiturosr in futurum libere, pacifice et quiete, ad opus tamen ets utilitatem cujusdam cimiterii novit, quod ibidem fieri, construi, edificari et consecrari volumusu ad augmentum ecclesie sancti Johannis prelibati pro inhumando et ecclesiastice sepulture tradendo corpora et cadavera fidelium in ipsa parrochia decedencium. Et ex ampliori et uberiori gracia plateam et locum superius declaratumadmortisavimus et admortisamusv de nostra certa sciencia, plenitudine regie potestatis et gracia speciali predictisv ac admortisatum eisdem supplicantibus pro se et eorum posteris et ab eis causam habituris in futurum tradidimus et tradimus per presentes ; concedentes et volentes ut ipsi et eorum posteri plateam seu locum antedictumw tenere, habere et possidere perpetue valeant atque possint absque eo quod ipsam vel ipsum dimittere, vendere, alienare seu extra manus suas ponere teneantur seu cogi possintx et absque aliqua financia nobis aut successoribus nostris vel aliis ad hoc deputatis aut deputandis prestanda propter hoc seu quomodolibet exsolvenda ; quam eciam financiam, quantacumque sit aut esse possit, dictis supplicantibus et eorum causam habentibus et habituris in futurum quittavimus penitus et quittamus de nostra dicta gracia speciali, ut ad oraciones, preces ac opera pietatis, caritatis et devocionis que in dicta parrochiali ecclesia fiunt et decetero fient imperpetuum valeamus et mereamur feliciter aggregari ; quique prefati matricularii dicte ecclesie promiserunt et tenebuntur anno quolibet imperpetuum in ipsa ecclesia unam missam de Sancto Spiritu pro nobis et pro dilectissima consorte nostra regina quamdiu nos vitam duxerimus in humanis, et post decessum nostrum de defunctis, solenniter facere celebrari die date concessionis doni nostri de dicto novo cimiterio, ut premittitur, sibi facti4. Quocirca dilectis et fidelibus gentibus nostris camere compotorum nostrorum et thesaurariis Parisius, preposito nostro Parisiensi ceterisque justiciariis et officiariis nostris aut eorum locatenentibus, modernis et futuris, et eorum cuilibet, prout ad eum pertinuerit, tenore presencium mandamus, districtius injungentes, quatinus ipsos matricularios, parrochianos aut alios quorum intererit aut interesse poterit dicti dono, gracia, [fol. 178] concessione, admortisacione et quittacione nostris uti ad plenum et pacifice gaudere faciant et permittant nec ipsos in contrarium aliqualiter molestent, impediant aut pertubent seu permittant a quoquam quomodolibet molestari, perturbari seu eciam impediri. Ordinacionibus, mandatis, jure, consuetudine, stilo vel edicto factis vel faciendis ad hoc contrariis vel adversis non obstantibus quibuscumque. Quod ut firmum et stabile perpetuo permaneat in futurum, nostrum presentibus litteris jussimus apponi sigillum. Nostro tamen in ceteris et in omnibus quolibet alieno jure semper salvo.
Datum Parisius, mense tali
, anno Domini millesimo etc.