Povoir sur traictié de mariage1
Karolus etc.
,
universis etc.
Confederaciones et amicicias aliaque honestatis ligamina principes inire soliti sunt ut dupplici potestate eorum dominia forciora reddantur. Inter cetera tamen vincula matrimonii fedus a summo rerum omnium Conditore primevis [fol. 154] temporibus ordinatum est, quo generis humani propagacio legitima successit ac verus amor sanguinis affinitate secuta et federis firmitas inter reges et populos eciam concordantes augetur, perficitur et accrescit.
Nos itaque, attendentes et in animo revolventes quod per contractum matrimonii inter precarissimum primogenitum nostrum Ludovicum, dalphinum Viennensem, et carissimam consanguineam nostram, primogenitam serenissimi atque amantissimi fratris nostri Johannis, Dei gracia regis Castelle et Legionis, possunt verissimiliter confederaciones et amicicie inter nos et dictum fratrem nostrum atque domos Francie et Castelle inclitissimas augmentari et indissolubili nexu firmari et solidari, prout cupimus et optamus,
notum facimus quod nos,
ad hec animum voluntarium gerentes, confisi de fidelium nostrorum etc.
consiliariorum nostrorum sciencia, probitate, prudencia et discretione, ut eorum mediantea consilio valeat tractatus ipse, favente Domino, feliciter tractari conclusioneque feliciore terminari,
dictos consiliarios nostros et quemlibet ipsorum ad presenciam prefati fratris nostri amandissimi duximus destinandos ac eos et eorum quemlibet, habita matura deliberacione consilii, ex nostra certa sciencia procuratores, tractatores et nuncios speciales stabilivimus, constituimus, deputavimus et ordinavimus et per presentes stabilimus, constituimus, deputamus et ordinamus. Dantes et concedentes eisdem et cuilibet ipsorum, altero legitimo impedimento detento, plenam et liberam potestatem, auctoritatem et speciale mandatum tractandi nomine nostro pro dicto Ludovico, filio nostro primogenito, sponsalia per verba de futuro vel matrimonium per verba de presenti, si opus sit et per eos fiendum advisetur cum dicto serenissimo fratre nostro vel ejus successoribus nomine dicte filie sue primogenite, prout commodius, firmius, melius et conveniencius de jure fieri poterit et debebit, et verba sponsaliorum de futuro seu matrimonii de presenti per ipsum fratrem nostrum vel ejus procuratores nomine dicte filie sue primogenite proferri petendum et nostri ejusdem filii pro parte proferendum recipiendi et acceptandi, prout inter dictum consanguineum nostrum vel procuratores et dictos nuncios nostros fuerit concordatum, conventum et conclusum ; cum ipsoque fratre nostro eisdemque procuratoribus de dote, dotalicio, donacione propter nupciasb necnon de arris et ceteris in hac parte compromittendis earumquec qualitate et quantitate, ut eciam terminis, locis et modis solucionum et satisfacionum, de tempore quo et quanto dicta filia cum fratre nostro manebit ejus expensis, et quibus forma et tempore venire ad partes Francie debebit conveniendi et concordandi ; tractata eciam super hoc et concordata inter procuratores nostros pro nobis et filio nostro ex parta una et dictum fratrem nostrum seu ejus procuratores nomine dicte filie ex altera, quantum nos tangit, omni securitate legitima et honesta nomine nostro firmandi ; similemque securitatem ab ipso fratre nostro pro dicta filia a dicto tractatu, si Deo permittente ipsum firmari contingerit, nullatenus deviabit securitatem petendi2, eamdemque securitatem pro filii nostri parted paciscendi ; summam seu summas auri et aliacumquee per dictum fratrem nostrum dicto filio nostro concordata seu promissa hujus occasione matrimonii petendi, requirendi et [fol. 154v] accipiendi, de receptisque quittanciam seu quittanciasf dandi ; promittendique pro parte nostra quod, si contingerit, quod absit, ipsum filium nostrum seu eandem consanguineam nostram ante tempus pubertatis seu consumacionem dicti matrimonii diem claudi extremum, nos sepedicto fratri nostro vel ejus successori omnia et singula per dictos nostros procuratores et nuncios recepta restituemus plenarie et integre ; ceteraque omnia et singula faciendi, gerendi et excercendi pro parte nostra et nomine dicti filii nostri, que in premissis et circa premissa necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna et que tanti negocii qualitas exigit cum eorum circonstanciis et annexis et eciam que nos faceremus et facere possemus si presentes et personaliter interessemus, eciam si mandatum exigerent magis speciale. Promittentes in verbo regis et sub obligacione omnium et singulorum bonorum nostrorum nos ratum, gratum et firmum perpetuo habituros quicquid et quecunque per dictos procuratores nostros et eorum quemlibet insolidum acta, gesta, concordata, promissa, pronunciata, firmata et procurata fuerint in premissis et quolibet premissorum ; et contra ea seu eorum aliqua non venire nec in eis variare aut ea in tempore premisso non differre ; quodque dictus filius noster hujusmodi tractatum, si ipsum concludi contingerit, ratum et gratum habebit dum ad annos devenerit pubertatis ac firmabit pariter et implebit. Nec potestatem eis per nos per presentes tributam ullo umquam tempore revocari volumus aut volemus. In quorum omnium etc.