[Povoir]a 1
Karolus, Dei gracia Francorum rex,
universis presentes litteras inspecturis,
salutem.
Habent sacra eloquia quoniam qui conservaverunt amicicias obtinuerunt regna2 ; amicorum siquidem fides virtutem geminat, unita quoque forcius resistunt constanciusque perdurant.
Attendentes autem amicicias confederacionum et ligarum nexus, sanguinis eciam affinitatem inter christianissimos Francie et serenissimos Castelle reges ac domos Francie et Castelle inclitissimas hactenus inviolabiliter observatas felicem utrique regno valitudinem et presidium prebuisse ac in adversis et prosperis perseverare viriliter, sincera voluntate movemur ut, quod a predecessoribus nostris actum est et intemerate conservatum, a nobis validius roboretur et firmetur.
Notum igitur facimus quod
nos, confidentes de prudencia et fidelitate ac discrecione dilectorum et fidelium nostrorum Bertrandi de Goulart, militis3, Stephani Dulcis, legum doctoris, consiliariorum nostrorum, ac magistri Odonis Morchesneb, clerici, notarii et secretarii nostri, ipsos et eorum quemlibet in presenciam serenissimi principis et dilectissimi fratris nostri Johannis, Dei gracia regis Castelle et Legionis,
duximus
destinandos ac eosdem et eorum quemlibet insolidum,
matura deliberacione consilii precedente, ex nostra certa sciencia nostros procuratores, tractatores et nuncios speciales stabilius
constituimus, deputavimus et ordinavimus ac per presentes stabilimus, constituimus, deputamus et ordinamus.
Dantes et concedentes eisdem et cuilibet ipsorum plenam et liberam potestatem, auctoritatem et speciale mandatum amicicias, confederaciones et ligas per predecessores nostros initas et conservatas firmandi et confirmandi, ineundi, tractandi, paciscendi, faciendi, perficiendi, firmandi et renovandi ac de novo tractandi pro nobis et nomine nostro heredumque, subditorum, dominorum, adherencium nostrorum et causam a nobis habiturorum4 seu deputatis aut deputandis ab eo cum sufficienti potestate, in perpetuum vel ad certum tempus duraturas, sub antiquarum confederacionum vel cujusvis alterius tenoris forma, prout procuratorum nostrorum discrecionibus apparebit ; necnon declarandi, interpretandi ac mutandi seu addendi si que in dictarum confederacionum litteris aut verbis ambigua, obscura, imperfecta aut alias mutanda videantur ; tractatusque super predictis habitos atque factos, convenientes declaraciones, pacta, confederaciones atque ligas pretactas promissionibus, [fol. 151v] stipulacionibus, obligacionibus, penis, juramentis et aliis securitatibus quibuscunque firmandi, ratifficandi, minuendi, valandi et roborandi ; jurandique in animam nostram et in verbo regio pro nobis promittendi predicta omnia et singula per antedictos nuncios et quemlibet ipsorum tractata, deliberata, concordata, firmata, confirmata aut renovata per nos firmiter teneri et inviolabiliter observari ; simileque juramentum, obligaciones et stipulaciones a prefato fratre nostro ac aliis predictis petendi, exigendi, requirendi et recipiendi ; ac insuper omnia alia et singula excercendi, gerendi, disponendi, faciendi et expediendi que in premissis et circa ea fuerint expediencia seu eciam opportuna ac que faceremus et disponeremus seu facere et disponere possemus, si presentes et personaliter interessemus, eciam si mandatum exigant magis speciale.
Promittentes bona fide et in verbo regio pro nobis heredibusque nostris, subditis, dominisc, adherentibus nostris et causam a nobis habituris, sub obligacione omnium et quorumcumque bonorum nostrorum presencium et futurorum, stabile, firmum, ratum et gratum nos habituros et impleturos perpetuo omne et quicquid per dictos procuratores et nuncios et quemlibet eorum initum, tractatum, deliberatum, gestum, conclusum, dispositum, ligatum, confirmatum, renovatum ac declaratum seu additum extiterit in premissis et eorum singulis vel circa ea una vice aut iteratis et diversis ; ac per nostras patentes litteras quociens ex parte predicti fratris nostri requiremur confirmare, ratifficare et approbare et litteras nostras dare super hiis in forma concordata, ab eodem fratre nostro conformes litteras recipiendo.
In quorum omnium et singulorum testimonium etc.