Don de chastellenie1
Karolus, regis Francorum filius, regnum regens, dalphinus Viennensis etc.
a,
universis presentibus et futuris,
salutem in Eo qui salvos facit rectos corde2.
Inter virtutes que principibus conveniunt, liberalitas ipsa et ad ornatum animose decet voluntatisb et ad subditorum trahenda corda proficit, cum per eam compensantur merita personarum dignaque premia justis redduntur ; operibusc sic ad actus magnificos mens subservientis allicitur, sic bonis exempla parantur ad virtutes, cum bene fecisse, etiam si decorum sit atque laudabile, est insuper fructuosum ; alta enim corda, presertim principum, constringi non paciuntur, sed merito in suos exuberant munificencia, recte affluuntd ut quod divina largicione exuberanter acceperunt in alios larga mensura diffundant juxta uniuscujusque qualitatem famulantis.
Notum igitur facimus quod
nos, attendentes acceptissima obsequia, gratum longumque et laboriosum famulatum quibus regie magestati nobisque subservivit et servit dilectuse et fidelis consiliarius et cambellanus noster, dominus Johannes Louveti, miles, presidens Provencief 3, quo regia comoda et nostra necnon salutem et prosperitatem regii dominii nostreque persone animo peramplius prosecutus est curioso, eo ipsius et suorum meliores eventus sublimacionemque cupimus ampliorem ; etenim cum nos reliquisset Dominus unicum regis filium regnique pondera necnon curasg graves in manu nostra posuisset ac undique nobis sub juvenilibus annis imminerent pericula, hic ab illo tempore nobis astitit indeffessus nosque per cuncta rerum pericula admirabilesque et alteri temporis invisos4 tumultus sanis consiliis et prompta diligencia secutus est, ita ut ejus cum paucis ex nostris industria sedicionem periculosam et sevientem rebellionem Parisiensemh exiverimus cum salute ; ipsoque continue cum aliis famulante, gravibus eti jacturis usque modo dedimus quod potuimus obstaculum ; cujus rei contemptu omnibus rebus suis magno quesitis labore per etatem sui et suorum spoliatus et rebellantibus factus est in predam atque odiis multorum necnon improperiisque plurimis etj jacturis ob nostrum servicium advectusk est ; etsi igitur nos in nostris infortuniis non deseruit sed forcius animum curamque duplavit, ipsum nostre prosperitatis juste volumus esse participem.
Hiisl propterea moti racionibus, eidem domino Johanni Loveti motu proprio, ex certa sciencia et cum matura deliberacione nostri magni nobis assistentis consiliim donavimus, cessimus et transportavimus, donamus, cedimus et transportamus per presentes per puram, perfectam et veram donacionem perpetuam et irrevocabilem inter vivos castra nostra [fol. 191v] et castellanias de Teis, de La Pierre, de Domene et de Falavier, quas olim tenuit et possessit recolende memorie dominus Clemens papa, comes Gebenensis5, in patria nostra Dalphinatus ac omne jusn nobis competens quacumque ex causa in dictis castris et castellaniis, in tantum et in quantum dicta castra et castellanie se habent et extendunt in longitudine et latitudine, cum fondis et trefondis, emolumentis et fructibus, tam in censibus, redditibus peccuniariis et grani, exitibus et intratis, cum hominibus et mulieribus corporis, sive sint servi cujuscumque condicionis adscensati, ut censiti, aut alias quovis nomine nuncupatio, aquas, molendina, nemora, prata, decimasp, campos, burgos, bordelagiaq, patronagia ecclesiasticar, collaciones beneficiorum et alia jura, prerogativas aut nobilitates quascumque unacums feudis, retrofeudis, cum jurisdicione alta, media et bassa, mixto et mero imperio et omnibus aliis juribus et seignouriist quas habemus et habere possumus in predictis castris, terris et castellaniis quocumque titulo sive causa aut quomodocumque possint dici seu declarari, absque aliquali retencione erga nos, heredes aut successores nostros in dicto nostro Dalphinatu, exceptis feudo et superioritate tamtummodo ; et ad predicta sic per nos donata et transportata tenenda et possidendau per supradictum tamquam ejus proprium hereditagiumv, domanium perpetuo pro se et suis heredibus et successoribus quibuscumque aut ab ipsis causam habentibus nunc et in futurum ipsum facimus verum dominum, proprietarium et fructuarium, penitus nos devestientes et ipsum investientes et eos qui ab ipso causam habebunt per tradicionem presencium. Et volumus et nobis placet quod ipse, procurator aut procuratores sui aut abw ipso potestatem habentes possint incontinenti recipere et apprehendere possessionem realem et corporalem et quod heredes et successores sui ab ipso causam habentes gaudeant et utantur perpetuo, plenariex et pacifice, in quantum nosy et jura nostra concernit, absque contradicione quacumque, sic quod per nos aut nostros in futurum non possit sibi aut valeat impedimentum prestari […]z.