Office en latin et promocion de plus hault lieu
Karolus etc.
,
universis etc.
Etsi principum rectitudo gnaros et eruditos ad honoris sedes provehat, quos tamen in eis assidentes racionis et officii dare noverint operam studiis ad prestanciores erigere debet, ut, in quibus peritos probat eos experiencia, sacius expediant res et, cum precipuma principatus et dicionis stabilimentum justicia sit, nostram decet solicitudinem ut eam per comprobatos et expertos viros faciamus exerceri.
Notum igitur facimus quod,
nobis de dilecti etc.
Talis
, consiliarii in nostro Dalphinatu, legum doctoris1, providencia, scientia, industria et probitate perhibito celebri testimonio, ipsum inb nostrum consiliarium tamquam prestancia dignum in altiorem gradum et preeminenciorem locum, quem defunctus dominus Johannes Talis
, alter nostrorum consiliariorum, nuper obtinebat, promovemus et preficimus per presentes, ad vadia, honores, prerogativas, jura, comoda et emolumenta solita et que ad ipsum locum pertinent, modo et forma quibus pociebatur dictus defunctus dumc vivebat, quamdiu nostre placuerit voluntati.
Quocirca hujusmodi tenore mandamus dilectis et fidelibus gubernatori et aliis consiliariis nostris dicti nostri Delphinatus quatinus ipsum Johannemd Talem
consiliarium nostrum ad dictum locum admittant et recipiant et eodem loco unacum vadiis, honoribus, prerogativis, juribus, commodis et emolumentis predictis uti et gaudere faciant et permittant, amoto inde quolibet illicito detentore litteras nostras anterioris date presencium super hoc non habente. Mandantes insuper dilecto et fideli consiliario et thesaurario generali nostro dicti nostri Dalphinatus moderno et qui pro tempore futuro erit quatinus vadia dicto consiliarii loco et sedi competencia et assueta prefato consiliario nostro Tali
integre solvat quolibet anno terminis ac modo et forma solitis ; que sic soluta aut quid ex illis solverit, has aut eorum transcriptum sub sigillo autentiquo confectum semel dumtaxat unacum dicti nostri consiliarii sufficienti quittancia reportando, per dilectos et fideles consiliarios nostros gentes compotorum nostrorum in dicti nostri thesaurarii generalis compotis allocari et de sua recepta deduci volumus et jubemus sine difficultate quacumque. Restrictionibuse, ordinacionibus, mandatis et prohibicionibus in contrarium editis non obstantibus quibuscumque. In cujus rei testimonium etc.
Datum etc.