Legitimacion d'un bastart
Karolus etc.
Illegitime genitos, quos vite decorat honestas, nature vicium minime decolorat, nam decor virtutis abstergit in prole maculam geniture et pudiciciaa morum pudor originis aboletur.
Notum igitur facimus universis presentibus et futuris quod,
licet N.
, filius naturalis N.
et M.
, solute, ut ex illicita copula genituram traxerit, talibus tamen virtutum donis et morum venustate corruscat quod in ipso supplent merita et virtutes quod ortus odiosus adjecit, adeo quod super eo deffectu natalium quem patitur graciam, quam a nobisb humilime flagitavit, a nostra regia majestate meruit obtinere. Nos igitur, his attentis et presertim magnis et laudabilibus serviciis seu obsequiis que diu strenue et fideliter nobis impendit in nostris guerris ac impendere non cessat ipse N.
, jacturas eciam, excercicia, predas et alia incomoda que in nostro servicio et propter explendamc nobis fidelitatem pertulit, ejus supplicacioni nobis super hoc facte pie annuentes,
eumdem N.
de nostre regie potestatis plenitudine, certa sciencia ac speciali gracia legitimavimus et legitimamus per presentes ac legitimacionis titulo decoramus ipsumque in judicio et extra amodo pro legitimo reputari, censeri volumus et haberi, concedentes eidem et cum eo dispensantes ut ipse, quamquam de dampnato cohitu traxerit originem, bona temporalia, mobilia et immobilia, quecumque acquirere et jam acquisita possidere valeat et tenere et de eisdem inter vivos vel in testamento disponere ad sue libitum voluntatis ad successionemque dictorum patris et matris ceterorumque parentum et amicorum carnalium et aliorum quorumlibet ex testamento vel ab intestato, dummodo de eorum processerit voluntate et nisi alteri foret jam jus quesitum, et ad quoscumque honores, officia et alios actus legitimos admittatur acsi esset de legitimo matrimonio procreatusd ; quod etiam sui liberi, sie quos in futurum habeat, totaque ejus posteritas, de legitimo matrimonio procreanda, in bonis suis quibuscumque eidem jure hereditario succedant et succedere valeant, nisi aliud quam defectus hujusmodi natalium repugnet ; predicto defectu, quem prorsus abolemus, jure, constitucione, statuto, lege, editof, consuetudine, usu generali vel locali regni nostri ad hoc contrariis non obstantibus quibuscumque ; absque eo quod ipse N.
nobis aut nostris officiariis, nunc aut in futurum, pro premissis aliqualem financiam prestare teneatur, quam nos, [fol. 175v] ejus intuitu meritorum et suorum dictorum consideracione serviciorum, remittimus, quittamus et donamus. Quocirca dilectis et fidelibus nostris gentibus compotorum nostrorum, generalibus consiliariis super facto omnium financiarum nostrarum ceterisque omnibus et singulis justiciariis et officiariis nostris quibuscumque vel eorum locatenentibus, presentibus et futuris, et eorum cuilibet prout ad eum pertinuerit, mandamus, districtius injungendo, quatinus prefatum N.
nostra presenti legitimacione, concessione, quittacione et gracia uti et gaudere pacifice faciant et permittant absque impedimento quovis et posthac inferendo seu inferi tollerando ; quod si factum vel appositum repererint, id revocent et ad statum pristinum et debitum reducant revocarique et reduci faciant pariter et adnullari indilate, visis presentibus. Quibus ut ea firma et stabilia perpetuo perseverent, nostrum duximus apponi sigillum. Nostro in aliis et in omnibus quolibet alieno jure semper salvo.
Datum etc.
[17.6.a] ¶ Le nota des legitimacions est aprés les autres lettresg de legitimacion, qui sont cy aprés en autre forme.