Dispense du prelat sur le respit
Universis presentes litteris inspecturis, Aurelianensis miseracione etc.
episcopus N.
,
salutem in Domino sempiternam.
Ad nos accedens, Talis
etc.
nobis exposuit humiliter supplicando quod excellentissimus princeps dominus noster rex Francie concessit sibi dilacionem et respectum de debitis suis persolvendis usque ad quinque annos propter causas contentas, et quod secum de fide et juramento per eum factis in contractibus et litteris obligatoriis in quibus est obligatus creditoribus suis quibuscumque, tam christianis quam judeis usurariis, dispensare dignaremur.
Nos, pietatis intuitu et attentis hiis que continentur in litteris regiis, cum eo de fide et juramento per eum in dictis litteris obligatoriis et contractibus factis de gracia speciali misericorditer dispensamus secundum formam et tenorem dictarum litterarum regiarum, exceptis tamen debitis nostris et curie nostre litteris de nisi1, in quibus nolumus quod hujusmodi gracia nostra aliquatenus se extendat.
Datum
sub sigillo etc
.