Establissement de foires1
Karolus etc.
Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod,
cum consules et universitas hominum castri nostri de Montigniaco, senescallie Carcassone, dudum nobis humiliter supplicassent ut nundinas decima septima die quadragesime2 cum diebus sequentibus singulis annis in ipso castro tenendasa eisdem concedere dignaremur, nos prius inquiri mandavimusb de comodo vel incomodo quod nobis inde pervenire et si hoc sine alterius prejudicio fieri posset. Facta igitur et perfecta inquesta predicta ac dilectis et fidelibus gentibus nostris compotorum Parisius de mandato nostro ad videndum remissa, quia per inquestam et aliasc repertum extitit id nobis utile fore et absque alieno prejudicio fieri posse,
nos prefatas nundinas dictis diebus annis singulis tenendas in castro predicto prefatis consulibus et universitati tenore presenciumconcedimus auctoritate nostra predicta regia de gracia speciali. Quod ut firmum et stabile permaneat in futurum, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Salvo in aliis jure nostro et in omnibus quolibet alieno.
Datum Bitturis, mense maii, anno Domini millesimo CCCCmo etc.