Confirmacion de privileges1
Karolus etc.
,
ad perpetuam rei memoriam.
Regie magestatis ea prestancior est solicitudo ut ecclesiasticis personis libertates et privilegia, quibus eas nostri dotaverunt predecessores, liberaliter consolidemus, ut, nostro fulciti presidio, divinis accuracius persistant obsequiis.
Sane litteras pro parte sincere dilectorum nostrorum N.
nobis porrectas suscepimus hoc tenore :
Karolus
;etc.
post quarumquidem exhibicionem litterarum, prefati N.
nos humiliter supplicaverunt quatinus ipsas nostre confirmacionis muninime dignaremur litteras roborare. Nos igitur, prelibatorum predecessorum nostrorum vestigiis inherere affectantes, hujusmodi litterarum perspicaciter serie attenta, considerantes presertim fidelitatem quam hi religiosi ad nos et regiam domum nostram semper gesserunt, propter quam tempore guerrarum regni nostri plurimas perpessi sunt jacturas et incomoda, quibus et sincera qua illud Belliloci monasterium complectimur devocione moti2,
preinsertas litteras ac omnia et singula in eis contenta ratas et gratas habentes, volumus, laudamus, approbamus et ratifficamus ac ex nostra certa sciencia, speciali gracia auctoritateque regia per nostri presentis interposicionem decreti, quathenus eisdem hactenus rite et debiteprefati religiosi usi sunt, confirmavimus et confirmamus per presentes. Quocirca [fol. 174v] mandamus per easdem dilectis et fidelibus gentibus presens nostrum tenentibus et que futura tenebunt parlamenta, gentibus compotorum nostrorum, thesaurario nostro generali, baillivo N.
3 ceterisque justiciariis et officiariis nostris vel eorum locatenentibus et ipsorum cuilibet, presentibus et futuris, prout ad eum pertinuerit, quatinus dictos N.
nostris gracia presenti et concessione uti et gaudere pacifice faciant et permittant, omne impedimentum, si quod secus fieri contingerit, amovendo seu amoveri faciendo indilate, visis presentibus. Quas ut perpetua stabilitate perdurent, sigilli nostri duximus appensione muniendas. Nostro in aliis et in omnibus quolibet alieno jure semper salvo.
Datum etc.