Defiances du duc de Guerles contre le roy de France1
Karole, qui vos dicitis regem Francie. Guillermusa, primogenitus Juliacensis, dux Guelzieb et comes Ruphaniec, ad perpetuamd rei memoriam. Eloquine sacri scriptura testante, de lucidef nemo potest duobus dominis servire2. Cum igitur quidem progenitorum meorum fidei culminis excellentissimorum principum celebris memorie regum Anglie fuerintg alligati, ego quoque, volens ex sincera dilectione predecessorum meorum sequi vestigia, p[…]dieh per ambaxiatores meos speciales, ad hoc nomine meo deputatos, excellentissimo principi et domino meo, domino Richardo, regi Anglie et Francie et domino Imberniei, homagium et fidelitatem, prout moris est, reddere promisi, prestito juramento, et cum eodem domino meo firmas inivi amicicias atque ligas. Vestram nolo diucius latere presentiumj quod predicto principi et domino, regi Anglie et Francie, tamquam domino meo, contra vos, ejus adversarium ac hereditatis sue de facto detentorem, quomodocumquek potero fideliter adherebo, et vos ac vestros tamquam hostes dicti domini mei, regis Anglie et Francie, atque meos ex hac causa deinceps ubicumque locorum defidol penitus per presentes, sigilli mei robore comunitas. Datum et actum etc. m.