Garde en latin1
Karolus etc.
,
universis presentes etc.
Agere credimus non indigne, si curam solicitam adhibemus ut regni nostri subditi et presertim personea ecclesiastice que circa divinum servicium vacant et Omnipotenti altissimo continue famulantur nostris temporibus pacis transquillitate gaudeant et per regalem potenciam a noxiis defendantur, ut circa divina eo libencius et fervencius sint attente.
Hinc est quod nos, ad supplicacionem dilectorum nostrorum abbatis et conventus talis loci vel :
decani et capituli talis loci
, ipsos unacum eorum [fol. 11v] familia et hominibus de corpore, si quos habeant, ac rebus, bonis et juribus suis universis, tam in capite quam in membris, in regno nostro existentibus, in nostra protectione et speciali salva gardia, ad suorum jurium conservacionem dumtaxat, suscipimus et ponimus per presentes et eisdem gardiatores deputamus Tales
. Quibus et eorum cuilibet tenore presencium committimus et mandamus quatinus dictos supplicantes et eorum familiares et homines de corpore, tam in capite quam in membris, in suis justis possessionibus, saisinis, usibus, franchisiis, libertatibus, jurisdicionibus, immunitatibus et juribus, in quibus ipsos esse suosque predecessores fuisse pacifice ab antiquo invenerint, manuteneant et conservent ; et ab omnibus injuriis, violenciis, gravaminibus, oppressionibus, molestacionibus, inquietacionibus, vi armorum, potencia laycorum ac novitatibus indebitis quibuscumque tueantur et defendant, non permittentes eisdem aliquas fieri vel inferri injurias aut indebitas novitates, quas, si factas esse vel fuisse in dicte salve gardie nostre et dictorum supplicancium prejudicium invenerint, eas ad statum pristinum et debitum reduci, ac nobis et parti emendam propter hoc condignam prestari, dictamque salvam gardiam nostram in locis et personis de quibus expediens fuerit publicari et notificari faciant, inhibendo ex parte nostra omnibus illis de quibus fuerint requisiti, sub certis et magnis penis nobis applicandis, ne eisdem supplicantibus aut eorum familia et hominibus de corpore sive bonis ipsorum quibuscumque, infra regnum nostrum existentibus, quomodolibet forefacere presumant ; et si in casu novitatis aliquod debatum oriatur inter ipsos, racione bonorum suorum quorumcumque in regno nostro existencium, et quascumque alias personas, dictum debatum et rem contenciosam ad manum nostram tamquam superiorem ponant locaque de ablatis resaisiri faciant, et per ipsam, facta recredencia per illum vel illos judices ad quem vel quos pertinebit illi ex dictis partibus cui de jure fuerit facienda, partes debatum facientes et eciam dicte salve gardie nostre infractores et illos qui in ejus prejudicium vel contemptum predictis gardiatoribus aut eorum alteri gardiatorum officium excercendo injuriam fecerint vel offensam sive qui eis aut eorum alteri inobedientes fuerint coram judicibus regiis ad quos eorum cognicio pertinere debuerit adjornent, processuros super hoc ut fuerit racionis, certificando ipsos judices de adjornamento predicto et aliis que fecerint in premissis, ut super hoc facere valeant celeris justicie complementum ; si vero dicti supplicantes aut aliquis de sua familia sive hominibus de corpore assecuramentum ab aliquibus voluerint habere, ipsos coram judicibus [fol. 12] ad quos pertinuerit predictum assecuramentum eisdem et eorum singulis bonum et legitimum, juxta patrie consuetudinem, prout racionabiliter fuerit faciendum, daturos adjornent ; penuncellosque nostros regios in et super bonis, domibus et locis dictorum supplicancium, in casu eminentis periculi, apponant seu faciant apponi ; et generaliter faciant et facere possint dicti gardiatores et eorum quilibet in predictis omnia et singula que ad gardiatoris officium pertinent et possint quomodolibet pertinere. Omnibus justiciariis et subditisb nostris damus tenore presencium in mandatum ut prefatis gardiatoribus et eorum cuilibet in predictis et ea tangentibus pareant et intendant prestentque auxilium, consilium et favorem, si opus fuerit et super hoc fuerint requisiti. Nolumus tamen quod iidem gardiatores seu eorum aliquis de his que cause cognicionem exigunt se aliquatenus intromittant. In cujus rei testimonium, sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum.
Datum etc
.