Anoblissement
Karolus, Dei gracia Francorum rex. Probitatis merita, nobiles actus gestusque laudabiles et virtutum insignia, quibus persone decorantur et ornantur, merito nos inducunt ut eis juxta opera propria, Creatoris exemploa, tribuamus et eos eorumque posteritatem favoribus congruis et nobilium honoribus, ut nomen rei consonet, attollamus, quatinus etb ipsi hujusmodi prerogativa letentur ceterique ad agenda que bona sunt ardentius aspirent et ad honores, sufragantibusc virtutum et bonorum operum meritis, adipiscendos alliciantur et anelent. Notum igitur facimus universis tam presentibus quam futuris quod, attentis vita laudabili, morum honestate fidelitateque et aliis quamplurimis virtutum generibus que in dilecto nostro Jacobo de Corcellis, thesaurario seu receptori ordinario nostro in senescaliis Tholose et Albigesii1, nonnullorum fide dignorum testimonio novimus suffragari, pro quibus non immerito se nobis gratum quamplurimum et acceptum reddiditd, nos, ipsius personam honorare volentes sic quod sibi ac toti posteritati sue et proli perpetuum cedere valeat ad honorem, eumdem Jacobum de Corcellis, libere condicionis, cum tota ejus posteritate et prole utriusque sexus, in legitimo matrimonio procreata et procreanda, et eorum quemlibet de nostre regie plenitudine potestatis et gracia speciali nobilitavimus et nobilitamus per presentes nobilesque facimus et habiles reddimus ad omnia et singula quibus ceteri nobiles regni nostri utuntur et uti possunt seu consueverunt, ita quod ipse Jacobus ejusque proles aut posteritas masculina, in legitimo matrimonio procreata et procreanda, quandocumque et a quocumque milite voluerint cingulo milicie valeant decorari ; concedentes ipsi Jacobo universeque sue posteritati et proli, ex ipso in legitimo matrimonio procreate et procreande, quod ipse et eorum quilibet in omnibus et singulis actibus, locis et rebus, ine judicio et extra, non innobiles seu plebei sed proe nobilibuse et ut nobiles ab omnibus decetero teneanture, habeanture et in perpetuum censeantur ; quibuslibetquee nobilitatise prerogativis necnon privilegiis, franchisiis, honoribus et libertatibuse ac juribus universis et singulis, quibus ceteri nobiles dicti regni nostri gaudere possunt uti plenarie, pacifice, libere et quiete utantur et imperpetuum pociantur ; et quod ipse Jacobus ejusque proles et posteritas, de legitimo matrimonio [fol. 182v] procreata et procreanda, feoda, retrofeoda nobilia aliasque possessiones nobiles, quecumque sint et quacumque prefulgeant nobilitate, libere tenere et possidere, acquisita et jam habita per eum ejusque posteritatem et prolem hacthenus et eciam in futurum acquirenda et habenda perpetuo retinere et habere licite valeant atque possint, acsi fuissent vel essent ab antiquo et originaliter nobiles et a personis nobilibus ex utroque latere procreati, absque eo quod ea vel eas aut aliqua eorum in parte vel in toto vendere seu extra manus eorum, nunc vel quomodolibet in futurum, ponere cogantur, nec financiam qualemcumque, hac vice seu alias in futuro, solvere teneantur ; quamquidem financiam, intuitu serviciorum defuncto genitori nostro nobisque per prefatum Jacobum in predicto officio recepte et alias multipliciter diuque impensorum et que non desunt impendere aliisque de causis ad hoc nos moventibus, donavimus, quittavimus et remisimus damusque, quittamus et remittimus de gracia speciali et auctoritate regia per presentes eidem Jacobo sueque posteritati nate et nasciture. Quapropter dilectis nostris et fidelibus gentibus compotorum nostrorum ac ceteris justiciariis et officiariis nostris et eorum locatenentibus necnon quibuscumque commissariis ad predictas financias exigendas depputatis vel depputandis, presentibus et futuris, et eorum cuilibet, prout ad ipsos et quemlibet eorum pertinet et poterit quomodolibetf pertinere, tenore presencium damus in mandatis quatinus eumdem Jacobum et ejus posteritatem et prolem utriusque sexus, in legitimo matrimonio, ut predicitur, procreatam et procreandam, nostra presenti nobilitacionis gracia, quittacione, donacione et aliis premissis uti et gaudere faciant et permittant pacifice et quiete nec ipsos aut eorum aliquem contra presencium tenorem ullathenus inquietent seu inquietari aut molestari a quocumqueg permittant nunc vel quomodolibet in futurum. Ordinacionibus, statutis, editish, inhibicionibus, revocacionibus et mandatis in contrarium factis vel fiendis non obstantibus quibuscumque. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, nostrume presentibuse litteris fecimus apponi sigillum. Nostro in aliise et alienoe in omnibus jure salvo. Datum apud Montresore, mensee junii, anno Domini Mo CCCCo vicesimo sexto ete regnie nostri quarto.