Don de fleurs de liz en armes1
Karolus etc.
Multiplicia exempla nosa instruuntb ut illi pocioribus dignitatum insigniis attollantur eosque retribucio prosequatur uberior premiorum qui digniores existunt et excellencia meritorum ingentior recommendat et precipue illi qui gesta strenua armorum peragunt, per que rebelles sub jugo justicie depprimunturc, pariter et, terreno seipsos exponentes martirio, cura pervigili, laboribus assiduis atque vigiliis thesaurum inestimabilem nobilitatis collegerunt.
Notum itaque facimus tam presentibus quam futuris quod,
cum olim carissimus dominus ac genitor noster, cujus anima in pace requiescat, donasset et concessisset dilecto et fideli nostro armorum servienti Bertrando etc.
et sue posteritatid perhenniter armorum insignia sive arma, scilicet scutum coloris sereni celi sive asuris, cum benda ejusdem coloris liliorum flosculis auri rutilantise seminata, cum duobus filis sine tractis argenti sicut his inserta litteris pictura demonstratf, quiquidem Talis
denunc fecit nobis supplicari per carissimum et fidelissimum patruum nostrum, Bitturie et Alvernie ducem Pictavensemque comitem, ut Tali
et Tali
, consanguineis aut ex parentela ejusdem Talis
vellemus eisdem dare licenciamque concedere portandi armorum insignia sive arma supradicta,
nos, consideracione prehabita ad grata et laudabilia servicia et obsequia predicto genitori nobisque multimodis impensa per eosdem et que speramus impendere in futurum ac ex predicti patrui nostri contemplacione, eisdem T. N.
prenominatis et eorum legitimis posteritatibus ab eisdem descendentibus, natis et nascituris, dedimus et concessimus damusque et concedimusg per presentes de nostra auctoritate regia ac plenitudine potestatis, certa sciencia et gracia speciali prefata armorum insignia sive arma superius declarata et eisdem comparia que dedimus prefato Tali
, ut hec ubicumque terrarum tam in hostibus, preliish quam tempore pacis cum nobilibus cognaminei et nomine nobilium habeantj atque portent et ex hiis armorum insigniis valeant decorari et proinde nostris concessione graciek insigniisque honoribus in ipsos ac suos perpetuo jugiter memoria permaneat absque contradictione quacumque. Et quod ista durabile firmitatis robur obtineant, sigillum nostrum hiis litteris presentibus jussimus apponendum. Jure nostro in ceteris et in omnibus alieno quolibet semper salvo.
Datum etc.