Povoir a demander aide et secours d'argent par obligacion ou autrement a estrangiers
Karolus etc.
,
universis etc.
Verosa amicos illos agnosci decuit qui et in honestis coherent et in utilibus juvant ac in bonis desiderabilibus simul conletanturb.
Cum igitur preclaros cives, dominum et communitatem Veneciarum egregie civitatis inter amicos nostros enumeremus, rectum sensemus ut illos et honorabilium rerum participes velimus et utilium cooperatores esse rogemus. Sane cum nobis hostes immineant et ad congregandum acies pecuniarum copiis opus sit, eosdem in necessitate duximus pro mutuo amicabiliter deprecandos.
Ad dictam igitur civitatem nostros destinamus oratores dilectos etc.
Dantes eisdem potestatem petendi et requirendi pro nobis et nomine nostro mutuum peccuniarum a dictis domino, civibus et habitatoribus in partem subsidii expensarum guerre nostre usque ad summam talem
; necnon obligandi nos et nostra in toto vel [fol. 153v] in parte ad dictum mutuum persolvendum, temporibus et locis quibus per eos fuerit concordatum et pactum. Promittentes fide bona ratum et gratum habere quicquid per dictos ambaxiatores super predictis mutuo et restitucione tractatum, pactum, promissum, obligatum aut concordatum fuerit ; ac promissa implere fideliter et efficaciter absque fraude et dolo, temporibus et locis concordatis ; et super hoc, si opus est, nostras dare litteras certifficatorias in majoris robur firmitatis. In quorum etc.