Souffrance d'amortir en latin
Karolus etc.
,
senescallo tali
etc.
Pro parte dilectorum nostrorum prepositi, canonicorum ac capituli ecclesie metropolitane Tholosane et presbiterorum cappellanie Beate Katherine in eadem ecclesia fundate nobis fuit expositum quod, cum occasione divisionum, guerrarum et mortalitatum ac debilitate monete fructus, obvenciones, emolumenta et alia jura fundacionis dicte ecclesie et cappellanie sint et fuerint a decem annis citra adeo diminuta et in debili valore quod ipsi nec alie gentes ad divinum servitium in dicta ecclesia et cappellanie Beate Katherine ab antiquo ordinate1 vitam suam sustentare non possint, quodque ab anno citra vel circa dicte ecclesie et cappellanie obvenerit quedam hereditas magistri Bernardi de Nato, legum doctoris Tholose2, in qua hereditate erant et sunt plura bona immobilia, fructus et redditus, jurisdiciones et alia emolumenta, ex quibus dicta ecclesia et presbiteri dicte cappellanie Beate Katherine ac ministri ad servicium divinum ordinati magnum sustentamentum habuerunt et habent in sustinendo vitam suam et sine [fol. 24v] maximo dampno dicte ecclesie et cappellanie et diminucionea servicii divini faciliter brevi tempore non possint dicta bona et hereditatem extra manum suam juxta ordinaciones regias ponere, cum non sint amortisiatab, dubitentque nichilominus per vos et receptores vestros compelli et molestari ad ponendum dicta bona extra manum suam et alienandum repente et cum eorum dampno, quod esset et cederet in maximum prejudicium et dampnum importabile dicte ecclesie ac cappellanie et diminucionem servicii divini, nisi per nos eisdem de celeri et nostro gracioso remedio provideretur, prout dicunt, nobis humiliter de eodem supplicando.
Nos igitur, premissis consideratis et quod maxime ad Dei et divini servicii efficimurc, dictis exponentibus tenore presencium terminum et dilacionem duorum annorum a tempore date presencium computandorum concedimus de gracia speciali per presentes, videlicet quod per dictum tempus duorum annorum et ipsis pendentibus dictam hereditatem et bona predicta et fructus libere et quiete teneant et tenere possint et percipere et in suos proprios usus convertere absque molestacione et inquietacione quacumque ; vobisque tenore presencium committendo mandamus seu locuntenenti vestro ac eciam receptoribus nostris ordinariis et aliis quibuscumque commissariis quatinus nostra presenti concessione dictos supplicantes uti et gaudere faciatis et permittatis libere et pacifice, nichil in contrarium faciendo, sed facta in contrarium revocetis et ad statum pristinum reducatis et reduci faciatis indilate. Quare sic fieri volumus et dictis supplicantibus concessimus et concedimus per presentes. Non obstantibus quibuscumque ordinacionibus, mandatis, defensionibus ac litteris surrepticie impetratis vel impetrandis ad hec contrariis.
Datum etc.