Chartre que les consulz d'une ville puissent tenir fiefz comme nobles1
Karolus etc.
a.
Notum facimus universis presentibus et futuris quod,
cum nuper ad Acquitanie partes nos duxerimus transferendos et apud castrum Lemovicense noviter advenerimus, loci consulum et habitancium virtutem animosamqueb industriam et fidelitatis famam eo prestancius animo concepimus, cum oculis vidimus variisque testimoniis eorum fidac constancia apud nos efficaciter extitit comprobata, manet gestorum memoria dictaque confirmat effectus. Nam et illud memorabile castrum, olim famosissimumd, nunc vero pristine virtutis [fol. 180] conservateque virilitatis non degenerat a tramite, sed habitancium titulis perseveranter insignitum sub regali obediencia constantissime perduravit et, cum guerrarum incursibus undique constringantur, exteriuse communem defensionem et ordinatissima sue communitatis gubernacula soliciti perquirunt, induxerunt hec et alia magnanimitatisf opera felicis recordacionis avum nostrum Karolum regem inclitum ut castro illi singulariter afficeretur, sed causam spiritualem adjecit commendabilis operis exhibicio et firmitate subicionis sincera soliditas. Cum enim regio jussu manibus exteris se summisissent, proprio nisu patriam regie dicioni iterum submiserunt ; meruit tanta fides inviolabile premium, quod etiam regia liberalitas non fraudavit cum castrum illud regie corone magestas regia sentiit inseparabiliter adjungendum ipsosque consules et cohabitatores tanta prerogativa donavit ut justiciam inter suos burgenses, cohabitatores et concastellanos sub regia potestate sui tamen auctoritate consulatus exercerent ; quod adeo in tanta diligencia publicisque affectibus ministrare curaverunt ut locus ille insignis ab hostibus circumvicinis preservatusg sith sicque prosperaverit et, Domino concedente, prosperetur2. Hoci intuentes virorumque consulum animos volentes peramplius ad virtutum opera stimulare, nostre liberalitatis aliquod precipuum munus eisdem duximus relinquendum.
Ideo voluimus et concessimus volumusque et concedimus per presentesj de gracia speciali et auctoritate regia qua fungimur eisdem consulibus preteritis, presentibus et futurisk, in decus augmentumque honoris ipsius consulatus et loci burgencium cohabitanciumque favorem ut, velut quodam nobilitatis signo per nos ipsis relicto, quicumque eodem in castro consulatus officio fuerint, sunt et erunt insigniti, feoda nobilia quecumque possint acquirere, possidere pariter et tenere sicut nobiles libere et absque reprehencione aut redempcione seu difficultate quacumque, quos ad hoc tenore presencium ex nostra certa sciencia habilitamus ; illique officio consulatus hunc adicimus honorem ut ipsius adepcione prerogativa predicta consulibus ipsis absque alio titulo, processu aut declaracione prothinus adveniat indultoque hujusmodi perpetuis temporibus gaudeant et utantur ; quamquidem concessionem ad feoda acquisita ac acquirenda declaramus extendi. Quocirca cancellario regio, dilectis et fidelibus consiliariis nostrisl presens parlamentum tenentibus et qui futura tenebunt, gentibus compotorum, senescallo Lemovicensi [fol. 180v] ceterisque justiciariis et officiariis nostrism, presentibus et futuris, et eorum cuilibet prout ad eum pertinuerit, tenore presencium damus in mandatis quatinus nostro presenti indulto ipsos consules castri Lemovicensis presentes, preteritos et futuros uti et gaudere faciant et permittant perpetuo absque contradictione quacumque. Presentemque nostram concessionem in predicta curia parlamenti et camera compotorum volumus publicari pariter et registrari. Que ut perpetuum etc.
Datum etc.