Defiances envoyees par le roy de France au duc de Juliers1
Karolus, Dei gratia Francorum rex.
Guillerme, dux Juliacensis, cum Guillermus, primogenitus vester, dux Guelriea et comes Zutphanieb, nobis suas transmiserit litteras suo roboratas sigillo, formam que sequitur continentes :
Karole
2,etc.
per quasquidem litteras predictus primogenitus vester diffidavit nos et nostros, ut in litteris continetur. Nos igitur, attendentes vos plurimorum relatibus de prudencia et strenuitate multipliciter commendari [fol. 161v] quodque racio naturalis et paternus amor vos inducunt ut sitis ille unicusc in seculo qui dictum primogenitum vestrum magis ac melius diligat, succurrat atque juvet, et ut sitisd merito suus bennivolus specialis inter omnes, necnon scientes vos in armis et vexillis vestris displicatis et extensis coram vultue extitisse juvantem et dictum primogenitum vestrum possethenus confortantem contra certas nostras gentes quas, ut tenemur, in juvamen et subsidium carissime amice nostre Brabancief ducisse3 transmiseramus ibidem,
vos et omnes vestros necnon vos juvantes contra nos et confortantes
diffidamus per presentes volumusque ad vestram noticiam pervenire
quod vos et vestros necnon vos juvantes et confortantes contra nos gravabimus etg dampnificabimus gravarique et dampnificari ubilicet, Altissimo concedente, faciemus ; hoc etenim proprius vobis significantes quia vobis nec alii cuicumqueh vellemus inferre gravamina sive dampna, nisi prius sibi fecissemus intimari.
In cujus rei testimonium, presentes litteras sigilli nostri secreti, in absentia nostri magni, fecimus appensione muniri.
Datum aput Monsayumi, VIIIa die septembris, anno Domini millesimo CCCmo octogesimo octavo.