École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » [15 avril 1137-1145]

Elie, évêque d'Orléans, règle un différend élevé entre le doyen Etienne et le chapitre de Sainte-Croix au sujet des tailles de la mairie de Pierre de Sainte-Croix, et des droits de moutonnage et de fresangage1.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 79.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Helias, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus notum esse volo tam futuris quam præsentibus, quod erat contemptio inter decanum Stephanum et ecclesiæ nostræ canonicos de quibusdam quæ decanus clamabat. Dicebat enim decanus quod de omnibus talliis quæ in terra de majoria Petri Sanctæ Crucis fierent, terciam partem habere deberet, sive fierent pro Papa, sive pro Rege, seu pro terrarum emptione seu redemptione, immo quacunque fierent causa. Multonagium quoque et frescengiagium per totam terram singulis annis sese habere dicebat. Convenit ergo ante me in capitulo Sanctæ Crucis per me et meam manum inter eos hoc modo pax. Cognovit enim decanus coram me et omnibus illis qui aderant quod de talliarum tercia parte quam quærebat, injusta res esset et prava et quæ teneri non deberet, cum de eis canonici in proprios usus nichil acciperent ; et hoc me præsente dimisit, et ante Dei majestatem in capitulo vultu humili, flexis genibus, voce supplici, si quid inde peccaverat veniam postulavit et obtinuit. Porro de multonagio et frescengiagio hoc inter eos convenit, quod canonici concesserunt ut decanus in Rogationibus arietes quæreret, et eos haberet, ita scilicet quod de unaquaque mansura unus aries aut duodecim denarii redderentur. De frescengiagio vero, quod quæreretur, redderetur, id est de unaquaque mansura una frescengia vel decem et octo denarii redderentur. Et has consuetudines redderent qui mansuras tenerent, secundum quod quisque teneret, id est qui totam mansuram teneret totum arietem, totam frescengiam, vel denarios redderet ; qui vero partem, redderet secundum hoc quod teneret. In quibus solvendis si rustici tardi aut négligentes existerent, Major tantum de rebus eorum caperet, quod infra dies octo decano summam vel deperditum sine lege aut aliqua alia exactione perficeret. Hoc autem ut firmum teneretur, cyrographo signari et sygilli mei impressione corroborari præcepi.


1 Fresange, porc de l'année.