École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Septembre 1243

Vente au chapitre pour 21 livres parisis de tout ce que possèdent, à Hunau, Raoul Le Breton, Thibaud Maumer et Etienne Morel.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 329.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, officialis Aurelianensis salutem in Domino. Noverint universi quod constituti coram nobis Radulphus Brito, Aalis ejus uxor, Theobaldus Maumer, Acelina ejus uxor, Stephanus Morelli, Aales ejus uxor, quicquid habebant vel habere poterant apud Unolium vendiderunt penitus et in perpetuum quitaverunt decano et capitulo Aurelianensibus pro viginti et octo libris parisiensium, de quibus se tenuerunt coram nobis integre pro pagatis, fide data promittentes quod contra venditionem et quitationem decetero dotalicii nomine seu etiam qualibet alia ratione per se vel per alium venire nullatenus attemptabunt, immo dictam venditionem dictis decano et capitulo Aurelianensibus dicta fide ad usus et consuetudines Aurelianenses legitime garancient contra omnes. In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillo Aurelianensis curie fecimus sigillari. .