École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Latran, 27 février (3 des cal. de mars) [1158 ou 1159]

Adrien IV confirme la remise faite à Sainte-Croix par le roi Louis VII des droits royaux sur les terres épiscopales et capitulaires pendant la vacance du siège épiscopal.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 25.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Adrianus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Manasseo, Aurelianensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Quociens reges et principes seculi liberalitate sua sacrosanctis ecclesiis aliquas immunitates indulgent, et ad id divinitus inspirantur, quod ad honorem Dei et libertatem ecclesiarum et salutem animarum suarum noscitur provenire, ab ore nostro eos prosequi nos oportet, et quod ab eis laudabiliter gestum fuerit, auctoritate apostolica roborare ut, his quæ bene gesta sunt hinc auctoritate regum hinc munimine sacerdotali firmatis, omnis malignandi et turbandi aditus pravorum audaciæ in posterum obstruatur, et Ecclesia Dei sub omni pace donata libertate lætetur. Karissimus autem in Christo filius noster L[udovicus], illustris Francorum rex, divinæ legis amore succensus, pro salute sua et regni, exactiones quasdam, quas in possessionibus et hominibus Aurelianensis ecclesiæ, necnon episcopalibus domibus, tam ipse quam antecessores ipsius et ministri eorum in decessu pontificum consueti fuerant exercere, divina inspiratione remisit, et ne successorum suorum aliquis quæ ab eo remissa sunt processu possit temporis usurpare, assertionis suæ scripto munivit. Quapropter et nos, devotionem et pium opus illius favore debito prosequentes, libertatem seu immunitatem ipsam auctoritate apostolica confirmamus, et ratam et inconcussam perpetuis temporibus decernimus permanere. Datum Laterani .