École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Mars 1241

Guillaume, évêque d'Orléans, érige en fête double la fête de S. Nicaise et affecte à sa célébration 50 sous de rente sur la mairie du châtelet de Jargeau et la vigne située au milieu de son clos, à distribuer 40 sous aux chanoines et 10 sous aux clercs du chœur.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 244.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Guillelmus, divina miseratione Aurelianensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noveritis nos assensu et voluntate capituli nostri Aurelianensis instituisse in ecclesia Aurelianensi festum dupplex a modo celebrandum. Volumus autem ut antiphone et responsoria propria de eodem sancto in festo eodem ad matutinas et horas alias decantentur. Nos vero in honorem ejusdem sancti damus et concedimus ecclesie Aurelianensi quinquaginta solidos annui redditus percipiendos in majoria de castelleto Jargogilensi et in arpento vinee quod est in medio clausi nostri, que tempore nostro adquisivimus, et obligamus nos ipsos ad solutionem dicte pecunie in dicto festo et quoslibet alios dictarum rerum possessores. Ceterum volumus et ordinamus ut de dicta pecunia canonicis quadraginta solidi et clericis de choro decem solidi distribuantur secundum dispositionem decani qui nunc est et capituli Aurelianensis, infra mensem a tempore recepcionis presencium computandum faciendam secundum quod celebritati ejusdem festi magis viderint expedire. In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. .