École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 30 janvier 1219

Promulgation par les délégués apostoliques de la sentence arbitrale relative aux dîmes de vin de Mardié.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 347.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

A. decanus, Simon et Milo canonici Meldenses, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum inter viros venerabiles L[ebertum] decanum et capitulum Aurelianense, ex una parte, et hominos de parrochia de Marzeio, ex altera, super decimis vini de vineis quas dicti homines habent in parrochia de Marzeio in decimatione prefati capituli coram nobis auctoritate apostolica contencio verteretur, ab eodem capitulo et predictis hominibus, sicut ex parte ipsorum accepimus, in virum venerabilem Willelmum, abbatem Curie Dei, et unum de capitulo Aurelianensi, quem capitulum mallet eligere, fuit de dictis decimis, fide ex parte dictorum hominum corporaliter prestita, et pena centum librarum parisiensium ab utraque parte apposita, datis super hoc fidejussoribus, compromissum, ita videlicet quod dicti arbitris tatuere tenerentur, etc... 1 ...adjungendus. Cum autem prenominati decanus et capitulum ad dictum arbitrium suscipiendum virum venerabilem Paganum, subdecanum Aurelianensem, ex parte sua elegissent, ac dictus abbas et idem subdecanus, sicut ex eorum litteris plene intelleximus, super predictis licet in modico primo ad invicem discordarent, virum venerabilem Vulgrinum, abbatem Sancti Evurcii Aurelianensis, in dicto arbitrio sibi concorditer adjunxerunt. Qui tres, voluntate unanimi in eamdem sententiam concordantes, habito prudentium consilio super premissis, sicut in ipsorum patentibus litteris vidimus contineri, ordinaverunt in hunc modum, ut scilicet etc... sine dilatione et diminutione solvere tenerentur. Nos autem omnia que super premissis a predictis arbitris ordinata sunt et statuta approbantes, ea auctoritate apostolica nobis in hac parte commissa confirmamus. In cujus rei testimonium presentem paginam sigillorum nostrorum fecimus munimine roborari. .


1 (comme la ch.CLXXVIII, mutatis mutandis)