École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Juillet 1219

Sentence arbitrale de l'évêque Manassé, décidant que la Cour-Dieu n'aura, dans les bois de Planquine, que le panage de 80 porcs, mais usage pour ses maisons dans tous les bois du chapitre entre Lorris et Cercottes.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Manasses, Dei gratia Aurelianensis episcopus, universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod cum inter dilectos filios abbatem et conventum Curie-Dei, ex una parte, et decanum et capitulum Aurelianense, ex altera, verteretur contentio super usuagio quod predicti abbas et conventus in cunctis nemoribus capituli citra Ligerim inter Lorriacum et Sarcotes reclamabant ; tandem in nos utraque pars compromisit, promittens sub pena centum librarum quas manucepimus ad peticionem utriusque partis quod dictum nostrum et ordinationem nostram super hoc in omnibus et per omnia firmiter observaret. Nos igitur dictum nostrum et ordinationem nostram protulimus in hunc modum, videlicet quod abbas et conventus prenominati nullum usuagium nichilque juris in nemoribus capituli de Planquena poterunt reclamare, hoc excepto quod ad glandem octoginta porcos in eisdem habere poterunt et tenere. Nichilominus tamen capitulum nemora illa vendere poterit, obligare et extirpare et de eisdem suam per omnia facere voluntatem. Pasnagium etiam vendere poterit, salvo tamen monachis hoc quod de octoginta porcis superius est expressum. In ceteris vero cunctis nemoribus citra Ligerim inter Lorriacum et Sarcotes constitutis, que sunt capituli in presenti, predicti abbas et conventus usuagium suum habebunt omnibus domibus suis ad omnes usus necessarios. Quod ut ratum teneatur et notum permaneat, presentes litteras ad utriusque partis peticionem fieri fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum .