École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1235

Le chapitre donne à Aubert de Villepion, en échange de son droit d'usage dans les bois de Planquine, une pièce de 40 arpents de ces bois, à tenir en fief de Sainte-Croix.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis, L[ebertus] decanus et universum Aurelianense capitulum salutem in Domino. Noverint universi quod nos dilecto et fideli nostro Auberto de Vilerpion, militi, et heredibus ejus, pro usuagio quod habebat in nemoribus nostris de Planquena, concessimus et dedimus in eschambium quadraginta arpenta de predictis nemoribus, in una pecia continue comprehensa, ita tamen quod sicut predictum usuagium a nobis tenebat in feodum, ita et eschambium a nobis in feodum tenebunt ipse et heredes ipsius ; hoc siquidem addito et expresso quod nec ipsi nec heredibus ejus nec aliis per eos aut ex parte ipsorum licebit extirpare vel edificare ibidem ; salvo nichilominus in omnibus et per omnia jure domini regis. Actum .