École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » [1211]

Philippe-Auguste félicite le chapitre de Sainte-Croix de n'avoir pas interrompu les offices2, comme l'en priait l'évêque à l'occasion de son différend avec le roi au sujet des régales.

  • B Copie. Bib. nat. de France, Baluze 128, fol. 306.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Philippus, Dei gratia Francorum rex, decano totique Aurelianensi capitulo salutem. Quia constat reges precellere clerum, plebem regibus tanquam precellentibus obedire, fidelem nostrum Aurelianorum episcopum nostre constat obnoxium majestati regalium ratione. Sed quia dictus episcopus jussioni nostre, prout tenebatur, consentire penitus pretermisit, [et] regalia que pertinebant ad nos non distulit occupare, non volumus ejus delictum clausis oculis pertransire. Pretaxatus quidem episcopus, sicut nobis asseritur, universitatem vestram dulciter exoravit quod vos in civitatem et in personas nobis subjectas generalem sententiam proferatis ; sed ejus exhortationem surdis auribus transeuntes, divina satis congrue celebratis : propter quod favorem regie majestatis immo et gratias obtinetis. Nos igitur universitati vestre persolventes gratiarum multimodas actiones, vestram rogamus discretionem quatinus regale jus illud illibatum et integrum conservetis, et in tam pia constantia vos fideliter habeatis.


2 V. sur cet interdit : Hubert. Antiquitez de S. Aignan, livre IV, chap. II.