École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 31 mars 1269

Jean de Pontvalon se reconnaît serf du chapitre, ainsi que ses descendants.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G.
  • B Copie. Bibl. nat. de France, Moreau 182: 163. Cartulaire de l'église d'Orléans, fol. 150.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Aurelianensis salutem in Domino. Noverint universi quod in nostra presencia constitutus Johannes de Ponte Balon confessus fuit se esse hominem de corpore decani et capituli Aurelianensis, et se fecisse homagium dictis decano et capitulo Aurelianensi sub eo modo quod dicti decanus et capitulum Aurelianense dictum Johannem poterunt explectare sicut alios suos homines de corpore, et promisit etiam bona fide coram nobis predictus Johannes se reddere heredes suos ex carne sua procreatos, cum ipsi pervencrint ad legitimam etatem, predictis decano et capitulo Aurelianensi cum ipsos ad etatem legitimam contingeret devenire. palmarum.