École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Septembre 1201

Hugues, évêque d'Orléans, donne au chapitre la rivière de Pithiviers-le-Vieil, à posséder après sa mort.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 377.
  • B Copie. Bibl. nat. de France, Moreau CII: 103, d'après le cartulaire, fol. 124vº.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis, Hugo, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus in perpetuum. Notum fieri volumus tam presentibus quam futuris quod aquam Piveris Veteris, que fuit quondam majoris Piverensis, cujus videlicet aque medietatem emptionis titulo possidemus, alteram vero medietatem pro XX libris pignore nobis tenemus obligatam, Aurelianensi capitulo post decessum nostrum habendam concedimus in perpetuum et donamus, ita quod quicquid de redditibus ejusdem aque vel proventibus dictum capitulum singulis annis percipiet, hiis qui nostro intererunt anniversario integre distribuet annuatim. Quod ut perpetua stabilitate perseveret, presens scriptum nostri fecimus sigilli munimine roborari. Actum .