École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 15 mars 1321

Revenus et droits du doyenné d'Orléans

  • A Petit reg. parch. de 9 folios, couvert en parchemin. Arch. dep. du Loiret, G 441.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

, fuit abstratus iste liber de quodam antiquo libro et vetusto, in quo continebantur infrascripta, videlicet redditus decanatus Aurelianensis et ejus jura.

Et primo habet decanus Aurelianensis in parrochia de Ardonno mannerium cum tribus stannis, octo arpenta vinearum.

Item duodecim arpenta pratorum vel circa.

Item duodecim minatas terre.

Item ducenta arpenta nemorum que sunt clausa ad fossata, de quibus non debetur griagium.

Item centum arpenta que non sunt clausa, de quibus debetur griagium domino de Feritate quando venduntur.

Item rector ecclesie de Ardonno debet annuatim racione dicte ecclesie decano predicto sexdecim libras parisiensium terminis qui sequuntur
videlicet quatuor libras,
item quatuor libras,
item quatuor libras,
item ad vincula quatuor libras.

Item1 habet dictus decanus in parrochia de Marolio tria arpenta pratorum cum dimidio juxta prata episcopi Aurelianensis.

Item2 quinque quarteria vinearum versus Sanctum Vincencium inter vineas capituli Aurelianensis.

Item3 apud Floriacum sexdecim arpenta terre vel circa que nichil valent.

Item unam domum in Tincturaria, que quadraginta vel quinquaginta solidos solet locari ; modo est tradita ad vitam Johannis Droini4 et ejus uxoris et filii ad quadraginta octo solidos, solvendos medietatem et aliam medietatem 5.

Item6 presbiter Sancti Privati debet dicto decano de tribus arpentis cum dimidio sitis apud Sanctum Privatum, in loco qui dicitur Closeau, , decem solidos et, si defficiat in solucione, debet quinque solidos pro emenda.

Item capitulum Sancti Petri Puellarum pro decimis novalium terrarum suarum sitarum in parrochia de Ardonno, , XII solidos.

Item1 per composicionem initam inter ipsum decanum et cives Aurelianenses racione manus mortue habet ipse decanus apud Geonnam et alias villas vicinas octo modia ad mensuram de Balgenciaco frumenti puri, mina qualibet valente duobus denariis minus de electo, reddenda apud Balgenciacum , et qui deficit in solucione debet quinque solidos pro emenda.

Item super festagio dicte ville de Balgenciaco,, X libras.

Item super botagio dicte ville, tercia die vel quarta , decem libras.

Et si dicte viginti libre dictis terminis non solvantur, debet dominus de Balgenciaco dicto decano, pro qualibet die qua in solucione predictorum defficiet, viginti solidos pro emenda.

Item apud Floriacum C III s. VIII d. census, solvendi terminis qui sequntur : videlicet XXIIII s. et IIII d.
item tantumdem.
item XXVII s. et VI d.
item tantumdem.

Et qui defficit in solucione dicti census tenetur in quinque solidis pro emenda priori Sancti Gervasii, in cujus treffundo et justicia consistunt terre de quibus dictus census debetur, et debet facere gaudere dictum decanum de dicto censu.

Item super quolibet stallo in quo sedet aliquis campsor in claustro Sancte Crucis quinque solidos. Advertendum quod hodie habet pro istis stallis et cambiis super abbate Sancti Maximini et prioratu Sancti Sansonis XVI libras.

Item habet dictus decanus omnimodam juridicionem in dicto claustro et ecclesia Sancte Crucis, exceptis choro et circuitu dicti chori.

Item habet dictus decanus emolumentum quatuor nundinarum in dicto claustro existencium, videlicet capite jejunii,
item ,
item sancte Crucis,
item (sic) sancte Crucis.

Item habet dictus decanus in bursa capituli XXX solidos, quos presbiter Sancti Privati solebat.

Item et XXV solidos.

Item apud Sanctum Maximinum, sancte Crucis, quinque solidos et IX denarios de censu qui debetur pro terris sitis in claustro qui dicitur Puthechie.

Item et quociens mutatur decanus debentur relevaciones.

Item et quociens venduntur terre de quibus debetur dictus census, et debentur pro dictis relevacionibus et vendicionibus IIIIer denarii pro quolibet denario dicti census.

Item et qui in solucione dicti census defficit debet quinque solidos pro emenda.

Item pro terris sitis apud Orgmont, quas tenet Johannes le Fort, .

Item per composicionem initam inter episcopum et ipsum decanum super juridicione decanatus predicti1 VIIIxx libras parisiensium solvendas per sigilliferum Aurelianensis curie singulis mensibus pro equis porcionibus XIII libras VI s. VIII d.

Item installaciones abbatum Sancti Maximini et Sancti Evurcii spectant ad ipsum decanum, et debentur ei quadraginta1 solidi predicti abbatis Sancti Maximini, sed pro installacione Sancti Evurcii nichil.

Item habet visitacionem et procuracionem in prioratu de Semayo.

Item in prioratibus Sancti Laurentii et de Ponte Monachorum procuracionem tantum ; tamen visitat ecclesiam Sancti Laurencii.

Item in omnibus ecclesiis dicti decanatus, exemptis exceptis, visitacionem et non procuracionem.

Item et, quociens vacat aliqua parrochialis ecclesia in decanatu predicto, spectant omnes obventus ipsius ecclesie ad dictum decanum, post quadragesimum diem a tempore vacacionis computandum quousque novus rector dicte ecclesie fuerit in sacris ordinibus constitutus.

Item, quociens vacat aliqua ecclesiarum dicti decanatus , si conferatur alicui et non constituatur in sacris .

Item, quando vacat aliqua de dictis ecclesiis , cuicumque conferatur, omnes grossi fructus illius anni spectant ad ipsum decanum et ad archipresbiterum, videlicet ad ipsum decanum pro duabus partibus et ad archipresbiterum pro tercia.

Item instituciones et destituciones magistrorum domorum Dei et Sancti Lazari in dicto decanatu ad ipsum decanum spectant, et tenentur dicti magistri reddere dicto decano compotum et racionem administracionum suarum.

Item presentaciones ad ecclesias dicti decanatus vacantes sunt ipsi decano a patronis faciende et per ipsum decanum episcopo.

Item intronizationes novorum curatorum sunt de mandato ipsius decani per archipresbiterum faciende1.

Item habet dictus decanus duas prebendas integras cum distribucionibus duplicibus.

Item capitulum ecclesie Beate Marie de Cleriaco debet annuatim dicto decano LX s. .

Item curatus Sancti Stephani Aurelianensis pro placea (sic) et edificiis que sunt introitu ecclesie III s. videlicet XVIII d. item in XVIII d.

Item habet dictus decanus emolumentum omnium roncinorum racione servicii, videlicet pro quolibet roncino Ix s. par.

Hec sunt que racione decanatus debentur.

Primo, quociens mutatur decanus, debet decanus novus priori Sancti Gervasii pro relevacionibus census de Floriaco xI s.

Item annuatim debet dicto priori XI s. et III obolos.

Item et si non solvat, debet V s. pro emenda.

Item episcopo Aurelianensi pro pratis de Marolio , XIIII d.

Item 1 Sancti Vincencii XXIIII s.2.

[Ad collationem decani]

Primo massicotaria decani.

Item domus de Ponte Monachorum.

Item domus leprosarie Sancti Maximini.

Item domus leprosarie de Cleriaco.

Item capella Sancti Anthonii supra ponte Aurelianis.

Item ecclesia de Marolio in prato.

Item ecclesia de Ardonno.

Item ecclesia sancti Sirici, alterius vicibus capitulum de Jargolio.

Item ecclesia de Bonhiaco.

Item ecclesia de Seranno.

Item ecclesia de Marinhiaco.

Item ecclesia Sancte Columbe.

Item ecclesia Sancti Stephani Aurelianis.

Capella manus mortue Aurelianis.

Item archipresbiteratus Aurelianensis, et non potest conferri nisi canonico Aurelianensi1

Hec debentur archipresbitero Aurelianensi in sinodo estivali et hiemali, primo ut sequitur

Prior de Semeyo pro Sancto Johanne de Braiis et Comblosio IIs. IX d.
Prior Sancti Macuti pro parte sua XII d.
Item idem prior pro Sancto Sulpicio IIs. VI  d.
Prior de Ponte Monachorum pro Checiaco II s. VI d.
Sanctus Lupus II s.
Prior Sancti Laurencii XVIII d.
Prior Sancti Vincencii in vineis pro Sancto Vincencio IX d.
Prior Sancti Donaciani II s.
Prior Sancti Lazari pro Sancto Karonno XVIII d.
Idem prior pro Checiaco IIs. VI  d.
Presbiter Sancti Maximini juxta Sanctum Anianum II s.
Presbiter Sancti Sergii XXIII d.
Presbiter Sancti Maximi (sic) de sancto (sic) Alodio XII d.
Presbiter de Capella Sancti Maximini II s.
Presbiter Sancti Petri de Sancto Maximino II s.
Presbiter Sancti Ylarii de Sancto Maximino XII d.
Duo presbiteri de Checiaco, quilibet IIII d.
Presbiter de Comblosio VI d.
Presbiter Sancti Nicolay de Sancto Maximino II s.
Presbiter de Marrigniaco XII d.
Pr III s.
Pr IIIs. III  d.
Pr IIIs. III  d.
P IIs. III  d.
P II s.
III s.
I d.
I d.
Presbiter de Chingiaco II s.
Presbiter de Marolio in Pratis IIIIs. IX d.
Presbiter de Sancto Marcello VI d.
Presbiter Sancti Dionisii in vallibus XII d.
Presbiter Sancti Johannis Albi XI d.
Item idem dominus pro terra dicti Le Chat XXII d.
Presbiter Sancti Johannis de Braiis II s.
Presbiter Sancti Cirici IIIIs. IX d.
Presbiter Sancti Paterni IIs. VI  d.
Presbiter Sancti Petri in semita lata pro sancto Ebulpho XII d.
Presbiter Sancti Laurencii XVIII d.
Duo presbiteri de Sancto Paulo, quilibet XXI d.
Presbiter de Sancto Karonno XVI d.
Presbiter Sancti Michaelis de porta Parisia Aurelianis IIs. III  d.
Presbiter Sancti Vincencii in vineis IX d.
Presbiter Sancti Benedicti de Returno XII d.
Presbiter Sancti Liphardi XIII d.
Presbiter Sancti Mauricii XII d.
Presbiter de Ulmis pro sinodo XII d.
Item idem presbiter pro patronatu V s.
Somma tocius synodi IIII libre XIs. VIII  d.

Item capitulum de Cleriaco1 dominica qua cantatur , XL solid.

Item archipresbiter consuevit percipere letum furnitum cum luminari et oblacionibus in obitu cujuslibet presbiteri cujus intronizatio pertinet ad archipresbiterum.

Item quomodocumque aliqua ecclesia vacet, cujus intronizacio pertinet ad archipresbiterum, sive per mortem sive per permutacionem aut alias quoquomodo, archipresbiter habet deportum cum emolumentis per quadraginta dies.

Item si aliqua ecclesiarum hujusmodi vacat et , sive persona cui confertur ipsa ecclesia sit in sacris sive non, decanus habet duas partes grossorum fructuum et archipresbiter terciam partem, et faciunt deservire ecclesie pro rata decanus et archipresbiter.

Item quomodocunque aliqua ecclesiarum hujusmodi vacet sive per mortem sive per permutacionem aut alias, quocumque tempore vacet, si persona cui confertur ipsa ecclesia non sitin sacris infra proximum , similiter decanus habet omnes grossos fructus et archipresbiter nichil, et facit similiter deserviri ecclesie dictus decanus.

Item atriconarius consuevit associare archipresbiterum in festis annualibus ad manducandum in vigilia et in die cum decano, si sit in villa ; et si decanus non sit in villa, atriconarius consuevit manducare cum archipresbitero si sit in villa.

Item archipresbiter habet omnimodam juridicionem super quatuor personis que defferunt campanas per villam, et debet quelibet persona VI denarios annui census .

Item dictus archipresbiter habet juridicionem spiritualem [in] parrochiali ecclesia de Ulmis, Aurelianensis diocesis, et collacionem quam eciam tenet a decano et generaliter omnia pertinentia ad archipresbiteratum.

Item archipresbiter predictus tenetur facere cuilibet novo decano homagium et juramentum fidelitatis per osculum, alias dictus decanus recipit fructus dicti archipresbiteratus.

J. Gomberti, pro collacione facta cum simili quaterno.


1 En marge : Istud reperio certum. Habeo literam de duobus arpentis tantummodo.
2 En marge : Fiat informacio super libro quis tenet illas vineas vel non.
3 En marge : Sciatur a gentibus illius ville trucicius (?) quam poterit.
4 Ces deux mots de la même main que les deux autres notes.
5 Ces quatre mots de même. Puis, de la même main : Item super recepta domini ducis Aurelianensis quinquaginta octo libras parisiorum solvendas terminis qui secuntur, videlicet in festo Nativitatis Domini XIX I. VI s. VIII d. p., item in festo beate Marie Candeloze totidem, item in festo Ascensionis Domini totidem, super qua summa capellanus manus mortue habet decem et octo libras parisiennes (sic).
6 En marge : De hoc habeo literam contra curatum.
1 En marge : De hoc habeo literam empcionis octo modiorum frumenti.
1 Ch. CCGLXX. Mais cet acte porte 200 livres.
1 D'une autre main : sexaginta.
1 Addition : et debetur pro quolibet XX s.
2 Suit d'une autre main : Item installaciones abbatum Sancti Evurcii et Sancti Maximini spectant ad ipsum decanum et pro quolibet installacione debentur decano decem libre parisienses sive una marqua argenti ad voluntatem decani eligere volentis quod maluerit amborum, et de installacione debet facere literam installato sigillatam sigillo sui decanatus, nec tenetur decanus requisitus per ellectum ipsum installare non primo visis litteris confirmacionis predicte ellectionis episcopi vel alterius prelati, puta et archiepiscopi.

1 Ensuite d'une autre main :

Anno Domini MCCCC decimo octavo vacaverunt cure sequentes

pro deportu XII f. Primo vacavit cura Sancte Columbe per obitum domini Laurencii Coillart.

pro deportu XVI f. Secundo vacavit cura Beate Marie de Sazenno per obitum domini Johannis Camail.

pro deportu XII fr. 3º vacavit cura Sancti Johannis Albi per obitum domini Roberti Sanlus (?).

pro deportu VI f. Quarto vacavit cura Sancti Privati per obitum etc. (sic).

1 Ceci est de la même écriture que le reste, mais n'était certainement pas dans le vieux livre. Le doyen le fit ajouter à la copie (fº 8) après la somme des autres. Ce chapitre venait d'être fondé en 1302. De même plus haut, p. 539.

1 (lacune)