École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Montargis, [25 mars à 31 octobre] 1201.

Philippe-Auguste précise les droits d'usage des chapitres de Sainte-Croix et des gens de Traînou, Cléchy et autres lieux, et de la maison de la Gervaise.

  • B Copie défectueuse. Bibl. d'Orléans, ms. 552: 389.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Philippus, Dei gracia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quod Willelmus de Capella, serviens noster, de mandato nostro fecit inquisitionem, per bonos et legitimos viros, quid juris capitulum Sancte Crucis Aurelianensis et homines sui haberent in nemoribus suis, qui dicuntur nemora Sancte Crucis, in quibus solent capere nemus. Capiant hoc modo quod canonicus Sancte Crucis, qui residens erit in ecclesia Sancte Crucis, singulis annis in nemoribus predictis capiet tantummodo XX quadrigatas lignorum ; persona vero ejusdem ecclesie que in ecclesia residens erit singulis annis in nemoribus predictis capiet tantummodo XXX quadrigatas lignorum, excepta quadriga decani, etc... Homines de Trino, de Clychi, de Barbero, de Maso, de Bessi et de Assartis sument nemus mortuum ad ardendum in bosco capituli, et non possint vendere neque dare, et in nemore Camaut furca et festa et le chevron charperes (sic), et palum pugillarem et vimen ad claudendum ; et tres forestarii de Trieno de nemoribus capituli dare poterunt nemus mortuum ad censum cui voluerint ; et homines de villis predictis non poterunt capere nemus sine forestario de Trilo, Renaudo Limaux. Domus de Gervasia et manentes in ea capient quidquid necessarium erit ad ardendum et hospitandum in corpore domus et hospitum nemus mortuum. Quod ut perpetuum robur obtineat presentem paginam sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractère inferius annotato precepimus confirmari. [Actum] apud Montem Argi . Astantibus..... (sic) 1 Data vacante cancellaria.


1 (Monogramme)