École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1159

Sentence arbitrale réglant un désaccord entre le chapitre de Sainte-Croix et « Girvius de Maciaco " au sujet du bois de " Salangur ».

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 87.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ego Johannes, Dei gratia Aurelianensis ecclesiæ decanus, universumque ejusdem ecclesiæ capitulum, notum esse volumus tam futuris quam præsentibus quod contentio, quæ inter Ecclesiam sanctæ Crucis et Girvium de Maciaco, super nemore de Salangur Sanctæ Crucis, quod est inter nemus sancti Martini Maciaci et Doëres, habebatur, venerabilibus viris Buchardo, archidiacono nostro, Rainaldo Vivent, archidiacono Bituricensi, Gauchero milite de Virsione, ex utriusque partis electione residentibus arbitris, tandem terminata est atque in compositionem redacta. Et hæc fuit forma compositionis. Ecclesia Sanctæ Crucis et Girvius communiter possidebunt prænominatum nemus ; ita quod duæ partes vivi nemoris et duæ partes omnium forisfactorum erunt Sanctæ Crucis ; tertia vero pars vivi nemoris, reddituum [et] forisfactorum concedet in jus præfati Girvii et cujuslibet hereditario jure sibi succedentis. Verumptamen in mortuo nemore, tam de forisfactis quam de redditibus rectam uterque percipiet medietatem. Sicut ergo prætaxatum est, præpositus Sanctæ Crucis, qui vices capituli obtinet, et Girvius, nemus de Salangur possidentes, aller sine licentia alterius non poterit quicquam de nemore illo vendere, dare, aut quolibet alio modo demere, oisi ad suos proprios usus et ad sua propria ædificia. Ad nemus autem tam vivum quam mortuum custodiendum proprium uterque designabit serventiem, et alter a serviente alterius sacramentum accipiet, quod fidelis sibi fuerit in parte sua custodienda. Postea vero fidelitatem facient ipsi servientes præposito et Girvio. Actum , ordinatis in ecclesia Sanctæ Crucis majoribus personis Johanne decano, Willelmo præcentore, Zacharia subdecano, Hugone capicerio.