École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Mai 1234

Pierre de St-Lyé et sa femme Adeline engagent au chapitre pour 60 livres parisis la moitié de toute la dîme de blé qu'ils possédaient à St-Lyé.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 377.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Ph[ilippus], divina permissione Aurelianensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverint universi quod Petrus de Sancto Leto, miles, et Adelina, uxor ejus, in nostra presencia constituti, medietatem tocius decime bladi quam ipsi habent in parrochia Sancti Leti dilectis filiis decano et capitulo Aurelianensibus pro sexaginta libris parisiensium, de quibus se tenuerunt integre coram nobis pro pagatis titulo pignoris obligarunt fide data promittentes etc1... ita tamen quod eidem Petro et ejus uxori et eorum heredibus licebit quandocumque voluerint redimere decimam supradictam solvendo pecuniam memoratam. Dicta vero Adelina, uxor dicti Petri, promisit spontanea per fidem suam quod contra etc... Radulfus vero Gascoigne, de cujus feodo predicta decima movere dinoscitur, dictam obligationem coram nobis voluit, concessit et laudavit, fide prestita promittens etc... De dicta siquidem garentia, ut dictum est, facienda dictis decano et capitulo, et de dampnis et deperditis eisdem resarciendis, si qua sustinuerint pro defectu dicte garentie, Hemericus de Boisseau, Dyonisius de Chantolio et Symon Vovarius, milites, fidejussores per fidem astricti extiterunt. In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras ad requisitionem partium sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum .


1 On supprimera désormais les formules finales qui commencent à prendre, au XIIIe siècle, un grand développement et allongeraient démesurément la présente publication.