École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1203

Hugues, évêque d'Orléans, affecte a l'anniversaire de Jovin, maître des écoles d'Orléans, 40 s. de rente sur la rivière de Pithiviers-le-Vieil et 10 s. sur une maison désignée.

  • A Original. Arch. dép. Loiret, G 244 ; mention Scriptum.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Hugo, Dei gratia Aurelianensis episcopus, omnibus ad quos presentes littere pervenerint in perpetuum. Perfecte dilectionis reddit judicium, qui post vite presentis terminum, illis quos sibi dum viverent honesta dilectio copulavit misericorditer suffragatur. Unde tam presentibus quam futuris notum esse volumus quod cum virum quondam venerabilem Jovinum, magistrum scolarum Aurelianensium, dilectione plenissima curaremus dum viveret amplexari, volentes etiam amicicia quam viventi exhibuimus circa mortuum habundare, quadraginta solidos annui redditus possidendos in perpetuum tam super terram quam super aquam quas a Galtero majore, apud villam que Vetus Piveris appellatur, noscimur comparasse, ob ipsius Jovini remedium et salutem capitulo Sancte Crucis liberaliter assignamus, canonicis qui celebrando ipsius anniversario intererunt dividendos ; statuentes quod annis singulis, , XLª solidi persolvantur, et de eis dicto solvendis termino tam terre quam aque serviens memorato fidelitatem capitulo facere teneatur. Illud etiam silere nolumus, quod post decessum Guidonis de Castellione, canonici Sancte Crucis, de proventu domus que defuncti magistri Gaufridi de Craceio fuerat, X solidi in anniversario supradicti Jovini annis singulis sunt solvendi. Quod ut ratum teneatur et notum permaneat, presentem paginam litteris annotatam sigilli nostri caractere fecimus roborari. Actum .