École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 9 mai 1275

Vente au chapitre par Geoffroy du Mesnilgiraud de 7 arpents de bois audit lieu, 15 sous de cens et une géline, le tout pour 40 livres parisis.

  • A Original sur parchemin. Arch. dép. Loiret, G 350.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis Philipus, decanus christianitatis Stampensis, salutem. Notum facimus quod coram nobis in judicio constitutus Gaufridus dictus de Menelleio Giraudi, clericus, recognovit se vendidisse et nomine vendicionis imperpetuum quitavisse canonicis ecclesie Sancte Crucis Aurelianensis septem arpenta bosci sita apud dictum locum, contigua ex una parte bosco dictorum canonicorum et ex altera parte bosco defuncti Guillermi dicti de Menegiraut, quondam militis, in censiva dictorum canonicorum. Recognovit etiam idem clericus se vendidisse prefatis canonicis quindecim solidos parisiensium annui census et unam gallinam annuatim persolvendam, pro quadraginta libris parisiensium omnia premissa vendita, sibi ab eisdem canonicis persolutis, et de quibus denariis se tenuit plenarie pro pagato, exception non numerate sibi pecunie non habite et recepte penitus et expresse renuncians et per fidem. De predicta vero vendicione garantizanda se fidejussores constituerunt erga dictos canonicos et quilibet in solidum pro prefato clerico et ad ejus peticionem isti quorum nomina subsecuntur : Guillermus de Roinvillari, miles, Guillermus dictus Demandator, Guiardus de Guignonvilla et Johannes de Guignonvilla, armigeri, quilibet et per fidem. Obligantes tam predictus clericus eisdem canonicis quam fidejussores de garantizia facienda se et heredes suos et in jus suum successores bona sua presencia pariter et futura, mobilia et immobilia. Promisit etiam dictus clericus se garantizare predictas res venditas dictis canoniciset etiam deffendere ad usus et consuetudines patrie contra omnes, obligans ut supra se et sua dictis canonicis. Renunciando in hoc facto omnibus exceptionibus juris et facti, canonici et civilis, omni decepcioni doli mali, excepcioni deceptionis ultra medietatem justi precii, excepcioni de duobus sive pluribus reis debendi, omnibusque privilegiis crucis crucesignatis et crucesignandis indultis vel indulgendis, et omnibus aliis racionibus, allegacionibus que contra premissa vel presens instrumentum istud possent obici sive dici. Supponentes se jurisdictioni curie, nostre ubicumque sint aut se transtulerint, ita quod nos ipsas possimus excommunicare si contra premissa vel premissorum aliquid presumpserint aliquid attemptare. In cujus rei testimonium et memoriam presentibus litteris sigillum nostrum ad peticionem parcium duximus apponendum. .