École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » Orléans, [après le 3 août] 1113

Louis VI abolit les droits de gîte et de prise que les veneurs royaux exigeaient à Traînou et Cléchy, et ne maintient que la brenée.

  • B Bibl. nat. de France, Baluze 78, p. 60.
  • C Bibl. d'Orléans, mss. 552, fol. 254.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Liquet omnibus catholicæ fidei cultoribus quod filii sanctæ matris Ecclesiæ, qui ad funiculum hereditatis Christi pertinent, in terra viventium portionem quærunt. Certum est enim quod providentia Dei sapientes hujus mundi in astucia eorum comprehendit, et judices eorum in stuporem adducit, humilibus autem dat gratiam. Quippe potens est discingere balteum regum, et præcingere renes eorum fune. Quamobrem ego Ludovicus, præfata institutione eruditus, dono gratiæ Dei rex Francorum constitutus, providens examen districti judicii, cui nudus erit abyssus humanæ conscientiæ, notum facio præsenti nationi et succedentium posteritati quod pro enormitate peccaminum nostrorum, ut inde veniam adipisci mereamur, et pro requie animarum nostrorum prædecessorum, Triguanum, sanctæ Crucis villam, hoc libertatis privilegio donamus, quod consuetudines illas, quæ regio more per venatores moleverant, videlicet quod per violenciam apud homines istius villæ et ad villam pertinentes hospitabantur, atque per rapinam victum ab ipsis hospitibus exigebant, insuper equos vel quælibet jumenta honerifera violenta exactione quasi ad victum canum deferendam rapiebant, omnino abolemus, regio decreto extirpamus. Præterea Clichiacum, et quicquid ad præfati Triguani potestatem contingit, sub prætaxatæ libertatis astipulatione permanere concedimus. Et quoniam sanctæ et gloriosæ Aurelianensi ecclesiæ satisfacere volumus, nichil in supradicto Triguano, nichil in Clichyaco, vel in eis quæ ad Triguanum pertinent, nos vel venatores nostri, præter justum bremnagium, nobis retinemus. Itaque ne, cursu temporum labente, vento oblivionis tradatur, verum sinu memoriæ reponatur, sigillo nostro assignari præcepimus. Si quis autem contra hoc regale decretum nostrum ire præsumpserit, quasi reus regiæ nostræ majestatis posthac reputetur, et gladio anathematis perpetuo feriatur.

Actum est publice Aurelianis .

Data per manus Stephani cancellarii, ejusdem Aurelianensis ecclesiæ decani. S. Ludovici regis. S. Radulfi comitis. S. Anselmi dapiferi. S. Hugonis constabularii. S. Gisleberti buticularii. S. Guidonis camerarii.