École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Sainte-Croix d'Orléans » Cartulaire » 1196

Arbitrage fixant à 200 livres le rachat des maisons claustrales et des vignes dépendant de la succession de l'archidiacre Bouchard et à 60 sous la distribution à faire en son anniversaire et en celui de son oncle, Hugues du Puiset1, évêque de Durham.

  • A Original. Arch. dép. Loiret, G 268.
  • a Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans (814-1300), éd. Eugène Jarry et Joseph Thillier, Paris, 1906.
D'après a.

Odo, Dei gratia Parisiensis electus, omnibus in perpetuum. Cum dilectus in Christo Buchardus, Aurelianensis archidiaconus, bone memorie consanguineus noster, in extreme egretudinis lectulum decidisset, nos et dilectos in Christo Hugonem de Feritate et Radulphum Harench testamenti sui executores constituit, ita quod si omnes non possemus adesse, duo nostrum, absentia tercii non obstante, in exequenda extrema procederent voluntate. Cum igitur propter hoc Aurelianis nos et Radulfus Harens in Sancte Crucis capitulo convenissemus, idem Radulfus domos claustrales et quatuor vinearum arpenta, apud Vilers sita, sibi in elemosinam collata fuisse ab ipso Buchardo, que idem Buchardus titulo emptionis habuerat, proponebat ; decanus autem et capitulum Sancte Crucis in contrarium allegabant domos easdem et vineas sibi de voluntate ipsius Buchardi obligatas pro quadraginta libris parisiensium quas dictus Buchardus eis pro firma Maziaci solvere tenebatur, addentes quod sepefatus Buchardus pro venerabili consanguineo nostro H[ugone], quondam episcopo Dunelm[ensi], patruo suo, se constituisset in summa octoginta marcarum argenti Sancte Crucis capitulo debitorem, sicut coram venerabili domino et fratre nostro H[enrico], Bituricensi archiepiscopo, et coram nobis per testes, omni exceptione majores, fuit cercius approbatum. Sed et vir nobilis comes Barri et de Puteaco dominus, dicti Buchardi nepos, domos ipsas et vineas ad se jure hereditario devolutas e diverso constancius asserebat. Ne ergo Radulfus Harens, testamenti nobiscum sicut dictum est executor, actoris personam et judicis gerere videretur, tam ipse Radulfus quam comes in nos super hoc compromiserunt, et quod nostrum in parte hac firmiter observaretur arbitrium, interposita christiane fidei religione, firmarunt. Intelligentes igitur ex publico instrumento Buchardi quod idem Buchardus pro firma Maziaci capitulo Sancte Crucis XL libras parisiensis monete deberet, et quinque idoneis testibus, omnique exceptione majoribus, juramento prestito perhibentibus quod octoginta marcarum pro patruo suo se constituisset predicto capitulo debitorem, de prudentum virorum consilio ipsum B[uchardum] capitulo Sancte Crucis in summa ducentarum librarum monete parisiensis teneri fuimus arbitrati, et cum aliter eis satisfacere non possemus, decano et capitulo Sancte Crucis domos et vineas sepefatas tradidimus in solutum, statuentes et scriptis presentibus in perpetuum confirmantes ut, nisi comes vel Radulphus Harens de summa ducentarum librarum a capitulo Sancte Crucis domos et vineas antedictas redemerit, penes capitulum ipsum perpetuo absque calumpnia aliqua vel contradiccione resideant ; tempora redemptionis infra annum et diem dictis Radulpho et comiti concludentes. Capitulum autem concessit quod de domorum et vinearum proventibus Dunelm [ensis] episcopi et B[uchardi] archidiaconi anniversaria faciet et canonicis qui intererunt usque ad solidos LX pro anniversariis faciendis distribuet. Actum .


1 Et non de Puisac, comme l'écrit Gams, p. 187. Il était mort le 3 mars 1195, après avoir occupé le siège de Durham plus de quarante ans.